Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Lines 10.42-10.77
Virgil, Eclogues 10.42-77
Not analysed yet
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
tela inter media atque adversos detinet hostes:
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!
ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
certum est in silvis, inter spelaea ferarum
malle pati, tenerisque meos incidere amores
arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
spicula:—tamquam haec sit nostri medicina furoris,
ut deus ille malis hominum mitescere discat!
Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
non illum nostri possunt mutare labores,
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.”
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo—
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
quantum vere novo viridis se subicit alnus.
Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra;
iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.