Latin · ~5 min · Dactylic hexameter
Lines 8.84-8.109
Virgil, Eclogues 8.84-109
Not analysed yet
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum
per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
propter aquae rivum viridi procumbit in ulva,
perdita, nec serae meminit decedere nocti,
talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso,
terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis
Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
atque satas alio vidi traducere messis.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
transque caput iace, nec respexeris: his ego Daphnim
adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Aspice, corripuit tremulis altaria flammis
sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit!
Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat.
Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis.