Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.365-1.1.409
Virgil, GEORGICON 1.1.365-409
Not analysed yet
saepe etiam stellas uento impendente uidebis
praecipitis caelo labi, noctisque per umbram
flammarum longos a tergo albescere tractus;
saepe leuem paleam et frondes uolitare caducas
aut summa nantis in aqua conludere plumas.
at Boreae de parte trucis cum fulminat et cum
Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis
rura natant fossis atque omnis nauita ponto
umida uela legit. numquam imprudentibus imber
obfuit: aut illum surgentem uallibus imis
aeriae fugere grues, aut bucula caelum
suspiciens patulis captauit naribus auras,
aut arguta lacus circumuolitauit hirundo
et ueterem in limo ranae cecinere querelam.
saepius et tectis penetralibus extulit oua
angustum formica terens iter, et bibit ingens
arcus, et e pastu decedens agmine magno
coruorum increpuit densis exercitus alis.
iam uariae pelagi uolucres et quae Asia circum
dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri
certatim largos umeris infundere rores,
nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas
et studio incassum uideas gestire lauandi.
tum cornix plena pluuiam uocat improba uoce
et sola in sicca secum spatiatur harena.
ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
nesciuere hiemem, testa cum ardente uiderent
scintillare oleum et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena
prospicere et certis poteris cognoscere signis:
nam neque tum stellis acies obtunsa uidetur,
nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,
tenuia nec lanae per caelum uellera ferri;
non tepidum ad solem pennas in litore pandunt
dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos
immundi meminere sues iactare maniplos.
at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
solis et occasum seruans de culmine summo
nequiquam seros exercet noctua cantus.
apparet liquido sublimis in aere Nisus,
et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:
quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis,
ecce inimicus atrox magno stridore per auras
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis.