Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.435-3.1.477
Virgil, Georgicon 3.1.435-477
Not analysed yet
ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos
neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
cum positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta
uoluitur, aut catulos tectis aut oua relinquens,
arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
Morborum quoque te causas et signa docebo.
turpis ouis temptat scabies, ubi frigidus imber
altius ad uiuum persedit et horrida cano
bruma gelu, uel cum tonsis inlotus adhaesit
sudor, et hirsuti secuerunt corpora uepres.
dulcibus idcirco fluuiis pecus omne magistri
perfundunt, udisque aries in gurgite uillis
mersatur, missusque secundo defluit amni;
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
et spumas miscent argenti uiuaque sulpura
Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
scillamque elleborosque grauis nigrumque bitumen.
non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur uitium uiuitque tegendo,
dum medicas adhibere manus ad uulnera pastor
abnegat et meliora deos sedet omina poscens.
quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
cum furit atque artus depascitur arida febris,
profuit incensos aestus auertere et inter
ima ferire pedis salientem sanguine uenam,
Bisaltae quo more solent acerque Gelonus,
cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum,
et lac concretum cum sanguine potat equino.
quam procul aut molli succedere saepius umbrae
uideris aut summas carpentem ignauius herbas
extremamque sequi, aut medio procumbere campo
pascentem et serae solam decedere nocti
continuo culpam ferro compesce, priusquam
dira per incautum serpant contagia uulgus.
non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo
quam multae pecudum pestes. nec singula morbi
corpora corripiunt, sed tota aestiua repente,
spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis
castella in tumulis et Iapydis arua Timaui
nunc quoque post tanto uideat, desertaque regna
pastorum et longe saltus lateque uacantis.