Latin · ~8 min
Book 4, lines 4.1.219-4.1.266
Virgil, Georgicon 4.1.219-266
Not analysed yet
His quidam signis atque haec exempla secuti
esse apibus partem divinae mentis et haustus
aetherios dixere; deum namque ire per omnes
terrasque tractusque maris caelumque profundum.
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;
scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
omnia nec morti esse locum, sed viva volare
sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Siquando sedem angustam servataque mella
thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum
ora fove fumosque manu praetende sequaces.
Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,
Taygete simul os terris ostendit honestum
Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes,
aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
tristior hibernas caelo descendit in undas.
Illis ira modum supra est, laesaeque venenum
morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt
adfixae venis animasque in vulnere ponunt.
Sin duram metues hiemem parcesque futuro
contunsosque animos et res miserabere fractas,
at suffire thymo cerasque recidere inanes
quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit
stellio et lucifugis congesta cubilia blattis
immunisque sedens aliena ad pabula fucus
aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,
aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae
laxos in foribus suspendit aranea casses.
Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
incumbent generis lapsi sarcire ruinas
complebuntque foros et floribus horrea texent.
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
vita tulit, tristi languebunt corpora morbo
quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
continuo est aegris alius color, horrida vultum
deformat macies, tum corpora luce carentum
exportant tectis et tristia funera ducunt;
aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,
frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,
ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
hic iam galbaneos suadebo incendere odores
mellaque harundineis inferre canalibus, ultro
hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.