Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.187-1.230
Virgil, Georgics 1.187-230
Not analysed yet
Contemplator item, cum se nux plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis.
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur
magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentis
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quot annis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas
et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
exercete, viri, tauros, serite hordea campis
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
nec non et lini segetem et Cereale papaver
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
exspectata seges vanis elusit avenis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
incipe et ad medias sementem extende pruinas.