Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 3.46-3.86
Virgil, Georgics 3.46-86
Not analysed yet
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas
Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,
corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae
forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
et crurum tenus a mento palearia pendent;
tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
aut iuga detractans interdumque aspera cornu
et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,
et gradiens ima verrit vestigia cauda,
Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos
desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
semper enim refice ac, ne post amissa requiras,
ante veni et subolem armento sortire quotannis.
Nec non et pecori est idem dilectus equino.
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
Continuo pecoris generosi pullus in arvis
altius ingreditur et mollia crura reponit;
primus et ire viam et fluvios temptare minaces
audet et ignoto sese committere ponti
nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix
argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
spadices glaucique, color deterrimus albis
et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere
stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
collectumque premens volvit sub naribus ignem.
Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;