Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 4.315-4.362
Virgil, Georgics 4.315-362
Not analysed yet
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis
multa querens atque hac adfatus voce parentem:
“Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,
invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri
pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
Quin age et ipsa manu felices erue silvas,
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,
ure sata et validam in vites molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.”
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,
drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores,
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Vulcani Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divum numerabat amores
carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvunt, iterum maternas impulit aures
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores
prospiciens summa flavum caput extulit unda
et procul: “O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.”
Huic percussa nova mentem formidine mater,
“duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum
tangere,” ait. Simul alta iubet discedere late
flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum
curvata in montis faciem circumstetit unda
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.