# Vita Sororis Agnetis 1.22-25

Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis, 1.22 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-agnetis/vita-sororis-agnetis/1.22

DE STUDIO ORACIONIS & MIRA DEUOCIONE IPSIUS ERGA SACRAMENTUM ALTARIS. Ignis deleccionis diuine, qui in ara cordis uirginei semper ardebat, sic ipsam per iugem deuocionem sursum agebat ut inter capedinem suum dilectum quereret, a quo pariete mortalitatis seiuncta eidem vniri spiritu gestiebat. Secretum namque oratorium nacta, clauso ipsius hostiolo quasi continue solitaria manebat, illis horis exceptis quibus eam communitati sororum oportebat adesse. Ibi diuinis desideriis inardescens pennis contemplacionis supra se leuabatur. Ibi lacrimarum fluentis consciencie stratum rigabat, ibi oracioni perseueranter insistens dulce ac familiare colloquium cum dilecto serebat. Contigit enim aliquociens quod sorores, reditum eius ab oracione propter necessitatem aliquam circa oratorium ipsius prestolantes, ipsam ad dominum loquentem audirent, & quasi uirilem uocem ualde suauem eidem perciperent respondentem. Quando uero egrediebatur de oratorio, facies eius multociens sic lucebat quod uix eam aliquis intueri ualeret, quia nimirum eterne lucis radius, qui contemplantis mentem interius celesti claritate perfuderat, mirabili redundancia carnem exterius splendescere faciebat. Quadam denique sexta feria quodam nobili uiro ex parte regis ad eam directo, una de sororibus nomine Benigna que sibi seruiebat ad oratorium ipsius cicius properavit ut eam ad prefatum nuncium euocaret. Vt autem predictum oratorium latenter intrauit, uidit eam totam mirabili claritate quasi nube lucida circumdatam, propter quam faciem eius nullatenus uideri potuit, sed effigiem tantum humani corporis in ipsa luce utrumque conspexit. Qua uisione nimirum stupefacta silenter egreditur, dicens nuncio memorato quod eam in oracione positam non presumeret impedire. Alio tempore in die ascensionis domini cum duabus sororibus Benigna & Petrusca in orto ultra chorum sororum horas dicendo, in medio earum disparuit. Quibus pre stupore loqui mutuo non audentibus, quasi post unius hore spacium in eodem loco in quo prius steterat iterum repente apparuit. Interrogata uero a sororibus predictis ubi fuisset, dulciter quidem risit, sed ad interrogatum non respondit. Credendum sane est quod ascensiones uirtualium graduum in corde suo disposuerat, & post Cristum ascendentem corde conscenderat; ideo eam diuina uirtus eciam corporaliter uehebat. Quadragesimali eciam tempore misteria redempcionis humane ad memoriam crebrius reuocando, tanto suspendebatur deuocionis excessu ut quasi continue celestibus inhians, magis angelicam quam humanam inter homines ageret uitam. Dum oracione consumata ueniebat aliquando ad sorores, quod tamen erat satis rarum, non ociosum seu uanum aliquid ex eius ore processit, sed flammea & mellica uerba de celestibus pro audiencium edificacione promebat, uix ualens reprimere lacrimas & singultus, cum de domino deo aliquid inter sorores diceret, legeret uel audiret. Cuius moleste ferens hostis antiquus sanctitatem, cum uice quadam ab oracione de loco in quo circa unam fenestrulam quandoque legebat & orabat per gradus descendere uellet, ipsam per dictos gradus precipitauit sic grauiter, quod cubitus ipsius a iunctura debita separatus magnum ei dolorem pluribus diebus inflixit. Quem diuini amoris medicamine leniens, a sororibus quantum potuit occultauit. Referam unum de multis quod uirtute oracionis eius dominus operari dignatus est. Accidit quodam tempore ut filia fratris sui domini regis infantula moreretur et ad monasterium in quo Cristi uirgo degebat causa sepulture deferretur. Cumque uidisset dominam reginam matrem defuncte plorantem, nimia compassione permota procidit in faciem suam iuxta feretrum & orando sub silencio cepit dicere istud responsorium "Qui Lazarum resuscitasti & cetera". Et ecce exanime corpus & frigidum subito cepit calere et uene ut in uiuentibus mouebantur. Anima uero defuncte uirginem Cristi orantem sic allocuta est "Cur me reuocas de gaudio in exilium & miseriam? Scito, si hoc feceris, nec parentibus meis nec ulli uiuenti fieri umquam potero in solamen." Quod audiens uirgo dei orare pro ipsius resuscitacione destitit, et statim corpusculum, quod calore & motu uenarum uiuentem premonstauerat, ad frigiditatem pristinam reuersum est. Et sic in uno eodemque facto uirtus oracionis humilis que nubes penetrauerat & condescensio dei benigna qua se ad suorum uota dignanter inclinat et orantis discrecio claresceret euidenter.

---

Vita Agnetis, VITA SORORIS AGNETIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/agnes.html.
