Latin
1.26 to 1.29
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.26-29
Not analysed yet
Circa sacramentum altaris hec uirgo preclara mira deuocione flagrabat. Quando enim communicare uolebat, ab aliis sororibus sequestrata se oracionibus &meditacionibus deuotissime preparabat. Per unam fenestram sui cubiculi ad hoc paratam corpus Cristi sumebat pluribus annis, nolens palam facere diuine uisitacionis ac sue interne consolacionis secreta. Ibi enim sciebat ut apicula mel dulcissime diuinitatis de petra &humanitatis oleum de saxo durissimo pregustare. Cum autem semel graui infirmitate detenta de uita corporali desperans, ad degustacionem inmaculati agni secundum morem solitum preparata deuotissime accessisset, auditu mirabili audiuit ad se dicere illud quod sumebat dominicum corpus "Agnes, nequaquam putes te morituram, donec pene omnes caros tuos uideris ex hac uita migrasse". Quam reuelacionem ut audiuerat prouinciali ministro &aliquibus aliis personis sub specie magni secreti reserauit. Et ita factum esse rerum secutarum probauit euentus. DE FERUIDO AMORE PASSIONIS &CRUCIS CRISTI. Passionem et crucem domini Agnes fidelis eius ancilla feruentissime diligebat &singulis sextis feriis circa crucifixionem ipsius occupata, deuocionem suam usque in horam nonam continuabat, stando pedibus affeccionis cum mestra matre Jhesu iuxta crucem et dolorose mortis eius cernendo supplicium, mentis obtutibus pre nimietate compassionis eius oculus in amaritudinibus morabatur. Hanc preciosam crucem baiulare propter Ihesum fidei sue brachiis &uirtutum, quoad uiueret non cessabat. Hec enim erat sue gloriacionis tytulus, hec scala ascensionis in deum, hec lassitudinis eius suaue reclinatorium. Hoc ligno salutifero cunctos suos labores &graues infirmitates aduersitatesque multimodas quas innocenter pertulit, uelut aquas Marath dulcorabat. Hoc suco mirifico languidis medelam prestabat et peruicacia demonum propellebat, &ut de aliis taceam, pauca nunc succincte retexam. Quedam nobilis domina, Sophya nomine, coniunx cuiusdam militis Prage qui Cunradus uocabatur, ante fores monasterii in quo famula dei morabatur residebat. Contigit autem dominam memoratam quadam uice post puerperium in tantum debilitari, quod per plures dies nec cibum nec potum gustans, magis mortui hominis preferret effigiem quam uiuentis. Et ecce quadam die quasi mentis excessum paciens cepit loqui dicens "O si Agnes domina mea unum mihi pomum de manu sua tribueret ad uescendum!" Fuerat temporibus multis uirgini Cristi deuota. Conradus uero maritus eius, confidens quod meritis alme uirginis coniunx eius adipisci possit sanitatem optatam, festinauit ad famulam dei, rogando flebiliter ut pro sua coniuge intercedere ad dominum &ei pomum vnum mittere dignaretur, asserens si ista fierent, consors eius cupitam recuperaret sospitatem. At illa que super afflictos miserie uisceribus affluebat, militis merori compaciens ad pomerium monasterii celeriter transiuit; &nichil de pomis tam ipsa quam sorores que eam secute fuerant in arbore ad quam declinauerant cernentes, signo autem mirifice crucis contra arborem facto cum inuocacione beatissime trinitatis, tria poma vni ramisculo coherencia conspexit, eaque festine carpens, memorate domine Sophye misit dicens, "Hec poma tibi a deo miraculose donata secure commedas, quia ex eis prestante domino non tantum corporis sed &anime percipies sanitatem". Reuertitur uir eius gaudens, ferens antidotum salutare, et inuocato Cristi nomine ori coniugis fidenter apposuit. Que uirtutem dei pomis collatam senciens, continuo attollens oculos &poma predicta rapiens, tam auide cepit commedere ac si nunquam infirmata fuisset. Sicque factum est ut uirtute sancte crucis &meritis Agnetis pristine reformaretur sanitati; et aliquibus temporibus interpositis, mortuo marito suo, sub uiduitatis habitu domino seruiens in castitate, cunctorum pauperum per opera miserie mater effecta, uberiorem mentis, ut uirgo dei predixerat, obtinuit santitatem.