Latin
1.3 to 1.5
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.3-5
Not analysed yet
INCIPIT UITA ILLUSTRISSIME UIRGINIS SORORIS AGNETIS ORDINIS SANCTE CLARE DE PRAGA: &PRIMO DE ORTU IPSIUS ET CONUERSACIONE IN ETATE PRIMEUA. Candor lucis eterne et speculum sine macula dei maiestatis, et ymago bonitatis patris eterni, dominus Jhesus Cristus, cuius miseraciones super omnia opera eius, mundi termino iam uergente, miserie sue liberis recordatus, de excelso habitaculo suo dignatiue prospexit super filios hominum sedentes in tenebris &umbra mortis. Et ut in seculis superuenientbus habundantes diuicias gracie ac bonitatis sue ostenderet, de massa humani generis, quasi de tenebris lucem fecit splendescere mirande sanctitatis, cum Agne[te]m felicissimam hora ista nouissima tamquam luciferum in tempore suo produxit, et uelud uesperum super filios terre consurgere fecit: ut eius conuersacione preclara splendore ueri syderis populus gencium qui ambulabat in tenebris, pedes affeccionum suarum dirigeret in uiam pacis. Ex inclita namque prosapia, ut pote regie stirpis progenita, quia pater eius Premisserius dictus Otakarus, illustris rex Bohemie; mater uero Constancia, soror domini Andree, regis Vngarie, patris sancte Elyzabet: et tota progenies utroque parente regalis, originem nobilem morum elegancia mirifice uenustauit. Cuius mater, cum adhuc eam gestaret in utero, uidit sompnium euidens presagium fiendorum. Videbatur enim sibi quod intraret cameram in qua uestes sue regie preciose &multe seruabantur. Quas conspiciens uidit inter eas tunicam &pallium coloris grisei, ac cordam qua sorores ordinis sancte Clare cinguntur. Cumque ualde miraretur quisnam uestem tam rudem &simplicem inter uestimenta eius preciosa posuisset, audiuit uocem dicentem sibi "Noli mirari, quia proles quam portas tali ueste utetur, et erit lumen tocius Bohemie!" Futurorum quoque prescius deus, qui prius uult ostendere uentura quam fiant, ortam in mundum Agnetem paruulam miro quodam instinctu pretendere fecit signis corporeis future ymaginem sanctitatis. Nam iacens in cunis sepe a nutrice sua inueniebatur, habens manus &pedes in modum crucis cancellatos, ad designandum quod is qui pro nobis crucis amara sustinuit intra mentis ipsius ubera, tamquam mirre fasciculus erat continue moraturus &quod uirginitatem florigeram eidem perpetue seruare deberet.