# Vita Sororis Agnetis 1.30-34

Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis, 1.30 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-agnetis/vita-sororis-agnetis/1.30

Alio tempore una de soribus monasterii eius, Elyzabeth Azehmkonis nuncupata, ob uehementem dolorem capitis decumbebat, racione cuius nec caput mouere nec sursum respicere nec cibum nec potum per triduum gustare ualebat. Tandem per unam de sororibus ad uirginem Cristi difficulter adducta, cognita ipsius passione, deposito de capite suo albo uelo, infirme sororis caput iussit uelo predicto diligenter uelari & signum crucis saluificum tam capiti quam fronti pacientis inpressit. Quibus gestis illico dolor omnis cessauit. Vna uice ad oratorium suum properans uirgo Cristi per sororem Donikam Deszquotz racione debilitatis sustentata est. Cumque ad ostium dicti oratorii peruenisset, uidit cum sorore prefata per fenestram eiusdem oratorii angelum tenebrarum in humana specie horribili & distorta sub quadam arbore stantem, et quasi eidem arbori se appodiantem. Exclamauit autem memorata soror pre timore, sed famula dei ne timeret eam confortans, signum sancte crucis contra demonem edidit in nomine deifice trinitatis. Qui uirtutem crucis non ferens, protinus ualde celeriter discessit. Alia uice innixa cognate sue domine sorori Elyzabeth imperatrici ad supradictum oratorium uadens, cum iam ultra limen calcare uellet, hostis malignus in specie bubonis apparens, antedicta sorore uidente, [ initum ] ipsius cauda sua impedire uisus est. Que facto signo crucis dominice cruentam bestiam mox fugauit. Digne reuera sancte crucis uirtute mira faciebat, que innocentissimi agni in ipsa pro nobis ymolati passionem iugiter in corde portabat DE MULTA KARITATE IPSIUS ERGA SORORES & ALIOS QUOSCUMQUE AFFLICTOS. Karitatem qua uirgo Cristi proximos prosequebatur effectus apercius declarauit. Deficientibus namque uiribus eius pre nimietate abstinencie, cum de uoluntate domini pape & precepto suorum superiorum oporteret eam licet inuitam necessaria uite plus solito percipere, de illis que sibi pro releuamine debilitatis corpusculi mittebantur, debilibus & infirmis sororibus prouideri faciebat. Ipsasque sepissime personaliter uisitans, de omnibus eorum necessitatibus sollicitam curam gessit. Et quemadmodum gallina pullos suos sub alis, sic amplissimo miseracionis sinu materne eas & dulciter confouebat. Circa uniuersos indigentes misericors & larga, sibi uero nimium parca & rigida. Esuriens pascebat alios, et ore pallente ieiuniis aliena fame torquebatur. Super omnes eciam afflictos, tam in seculo quam in religione degens, compassiuam mentem gerebat et cunctos ad se recurrentes aput deum & homines piis remediis adiuuabat. Nam fugitiuos & incarceratos pristine libertati reddebat, morte pro suis demeritis plectendos uel quibuslibet suppliciis cruciandos liberabat, diffidentes concordabat, omnibusque ad uotum proposse succurrens. Tanta quippe pietate cor eius omnipotens deus repleuerat, ta[ n ]tam graciam in labiis diffuderat, ut non solum gauderet cum gaudentibus & fleret cum flentibus, sed & si quempiam quacunque ex causa dolor angebat, si urgebat calamitas, si aduersitas quemcunque frangebat, mulcedine dulcis eloquii omnium erat merencium consolatrix. Si quando sororem aliquam corripiendam censebat de aliquo, nequaquam silencio culpam supprimebat, sed ut amatrix salutis proximorum, cum magna karitate ac maturitate id agebat, illas seuerius arguens quas amplius diligere uidebatur. Cum autem sororem correptam sanctis sermonibus ad bonum erudisset, ad pedes eius humiliter se prosternens dicebat. "Ignosce mihi, soror dilecta, si te in aliquo contristam". Magno quippe cauebat studio, ne sororem aliquam & maxime indebite perturbaret. Pro excessibus quoque aliquorum hominum de profundo cordis graues emittebat rugitus, plus eorum lapsum spiritualem quam consanguineorum suorum carorum mortem amaris lacrimis deplorando. Merito gaudio dominus omnium eam dilexit, que tam sincere proximos diligebat.

---

Vita Agnetis, VITA SORORIS AGNETIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/agnes.html.
