Latin
1.49 to 1.51
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.49-51
Not analysed yet
Interea nuncii a fratribus &sororibus ad honorabilem uirum, dominum Thobiam Pragensem epyscopum et postmodum ad uiciniores abbates destinantur, instancius postulantes ut aliquis ipsorum ueniens, corpus sanctum cum reuerencia congrua tumularet. Quibus propter occupaciones diuersas, secretiori dei consilio aliud ordinante, uenire recusantibus paulo enim ante mortem suam inclita uirgo predixerat quod nec epyscopus nec aliquis alterius religionis prelatus quam frater minor, et talis frater qui prius numquam uisus est in terra Bohemie, corpus eius sepelire deberet adueniens uenerabilis pater, frater Bonagracia, generalis minister quartadecima die a transitu eius, in sequenti die, uidelicet in dominica de passione, preciosum illud pignus cum multis qui tunc aderant fratribus deuote ac honorifice in capella sacratissime uirginis Marie, in qua tempore debilitatis audiebat missarum sollempnia, sicut ipsa petiuerat, sepeliuit. Vbi miri odoris fragrancia sorores causa oracionis intrantes diebus pluribus respergebat. Accidit autem die quadam ut una de sororibus predictam capellam ingrediens ad orandum, sompno grauata uirginem Cristi uideret, cur tantus odor ex eius tumba manaret sollicite perquereret; que respondit hoc fieri propter sanctorum frequenciam angelorum, qui corpus ipsius uisitabant. Erat re uera condignum ut corpus eius suauiter post mortem oleret, que, ut areola aromatum a celesti consita pigmentario, uirtutum floribus dum uiueret delectabiliter fragrauit &nunc inter flores celicos transplantata, quasi flos rosarum in diebus eterne felicitatis gloria reflorescens, omnium aromatum suauitatem transcendit. EPYLOGUS. Iam nempe a dilecto suo candido &rubicundo, pro cuius amore sponsum spreuit mortalem, castis in celo amplexibus stringitur. Iam ab eo in ethereis mansionibus corona glorie pro cinere et oleo eterni gaudii pro luctu temporali humilis ancilla premiatur. Iam pro extrema pauperie thesauris felicitatis eterne ditata, in pascuis uberrimis ac iuxta fluenta plenissima residet, deliciis diuine dulcedinis affluens pro parsimonia. Iam sacro concisso ueste iocunditatis induta, et tamquam sponsa monilibus dotum ornata, ueri cubiculum intrauit Asueri, nexibus precordialis amoris eidem prehenniter copulanda. Vbi cum filiabus syon exultans in rege suo faciem eius uidet in iubilo, et saciatur infastidibiliter manifestacione glorie dei. Cuius glorie nos participes faciat per interuentum &merita huius inclite uirginis salvator piissimus Jhesus Cristus, cui cum patre &spiritu sancto sit omnis honor &gloria per interminabilia secula seculorum. Amen.