# Vita Sororis Agnetis 1.57-60

Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis, 1.57 to 1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-agnetis/vita-sororis-agnetis/1.57

Alio tempore eadem domina Elyzabet, regina Bohemie, post partum secundi geniti nocte tercia infirmitate grauissima repente cepit urgeri, in tantum ut pre doloris uehemencia eos quos prius nouerat tunc minime agnoscebat. Et cunctis qui aderant tam medicis quam aliis de eius uita diffidentibus, ad alme uirginis patrocinium modo quo poterat se conuertit, corde uouens & ore coram omnibus protestans, quod si per merita eius gloriosa tam grauem languorem euaderet, pro canonizacione ipsius totis uiribus & omnibus quibus posset conatibus uellet fideliter laborare. Quod ut factum est, diuina opitulante uirtute, incensi doloris ilico sensit iuuamen, et optatam deinde recuperauit sospitatem. Puer quidam, Martinus nomine, filius domine Margarete de ciuitate Pragensi, infirmitate graui correptus, in tantum defecit quod nec uox nec sensus nec motus alicuius uene in ipso perpendi ualeret. Quem auia sua nomine Kvnegundis accipiens, utrum uiuum uel mortuum penitus ignoratur, intrauit monasterium sororum, secundum graciam ab apostolica sede sibi concessam, et posuit eum super sepulcrum sancte Agnetis & facto uoto pro puero, cum omnes sorores alme uirginis auxilium implorarent, continuo puer quasi ab inferis suscitatus, tantum a deo corporis recepit uigorem quod nutrici traditus sic uiuide ubera mox sugebat, quasi nullam infirmitatem pertulisset. Soror quedam nomine Donika, filia domini Domazlai Dezquotz, degens in monasterio uirginis Cristi Prage, quatuor acutas habuit successiue. Cumque iam omnino deficere putaretur, communione dominici corporis & sacri olei unccione procurata est. Deinde consobrina eius, soror Junka de Lisnik, pallio beate Agnetis eam mox ut credebatur morituram contexit. Que iacens sub pallio memorato, uidens lucem magnam, ridere cepit, ita quod a sororibus astantibus putabatur omnino racionem amisisse. Tantus autem odor de pallio predicto manabat, quod ipso confortata sudare cepit & Cristi uirtute conualuit. Alia soror eiusdem monasterii, nomine Wratzka de Ygezd, passione quadam ualde grauata usque ad extrema perducta est. Cumque, ut moris est, conductus eidem legeretur & ab aliquibus mortua putaretur, iacens in agone opem Agnetis sanctissime uirginis implorabat, ut ei pro signo sanitatis saltem unam guttulam sudoris a domino impetraret, uotum faciens de tribus missis ad honorem ipsius pocius quam ad suffragium anime procurandis. Quo emisso, uirtute adiutricis sue curata, uoti non inmemor missas legi procurauit; sed per incuriam sacerdotis non fuerunt consum[ m ]ate. Adueniente autem anniuersario uirginis Cristi, cum ceteris sororibus ad dicendas uigilias circa tumulum eius properauit. Cumque ibi consisteret, a priori passione inuasa, cum magna difficultate peruenit ad lectum. Intelligens tandem uotum suum non esse conpletum, ad ipsum denuo renouauit & perfici sollicite procurauit. Tandemque per merita sancte Agnetis perfecte curacionis munus accepit.

---

Vita Agnetis, VITA SORORIS AGNETIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/agnes.html.
