# Vita Sororis Agnetis 1.6-8

Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis, 1.6 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-agnetis/vita-sororis-agnetis/1.6

Cum autem ad tercium etatis annum peruenisset, parentibus suis eam generose ut decuit maritare uolentibus, desponsata est cuidam duci Polo n ie, illucque cum nutrice sua & honesto comitatu deducta in monasterio quod T reb ni er dicitur honorifice recepta est, vbi primum ex ore filie sancte Hegwidis morum & fidei rudimenta docili corde suscepit, ibi denique manens, quamuis infantula nichil puerile gessit in opere: quin pocius dominabus monasterii ad persoluendas horas canonicas chorum intrantibus, ipsa coram ymaginibus Cristi & uirginis gloriose oracionem dominicam & salutacionem angelicam flexis genibus frequencius iterando Cristo & uirgini matri eius offerebat deuote, socias suas ad simile crebris sermonibus exhortabat. Factum est autem, diuina prouidencia pro ea aliquid melius disponente, ut mortuo sponso suo duce predicto iam sexennis patri redderetur; et ab eodem in claustro Doxan in regno Bohemie pro ampliori morum informacione et capescenda litterarum noticia monialibus ibidem domino famulantibus studiosius commendaretur. Et cum per annum integrum proficiens eisdem commansisset, doctor internus spiritus sanctus qui mora non indiget ad docendum, tanta cor eius unccione miserie sue perunxit & docuit, ut quod aliis leccio cottidiana tribuere solet, illi spiritus sanctus suggerebat. Etatem itaque moribus transiens, aliarum puellarum insolencias uitabat & ludos: solus eam sancte oracionis locus, scilicet ecclesia delectabat. Octauo igitur etatis sue anno nobilis Cristi discipula de monasterio ad paternos lares reducitur; ibique propter morum ipsius grauitatem quam in omnibus actibus perferebat, non solum a parentibus, uerum eciam ab omnibus sibi conuiuentibus karissimo uenerabatur affectu. Tempore tandem aliquo interiecto, ab imperatoris Friderici filio perinter nuncios postulatur in coniugem et a parentibus dicto iuueni mediantibus prefatis nunciis desponsatur. In qua desponsacione quoddam contingit non tacendum. Nam nomen uirginis celebre quod pene omnibus erat notum, in ipsa desponsacione nullus astancium ualuit recordari, ut hoc clareret indicio quod non homini mortali sed agno sine macula, in cuius libro nomen eius memoriter scriptum erat Agnes federe perpetuo esset copulanda. Denique ratificatis sponsalibus iuxta desponsacionem imperatoris, cum regalis magnificiencie apparatu per patrem in Austriam mittitur processu temporis per ducem Austrie imperatoris filio in consortem tradendam. Manens autem in curia ducis prefati nulli uoluptati carnis animum dedit, sed per totum aduentum, cum omnes de familia ducis secundum morem patrie carnibus uescerentur, ipsa sola in pane & uino ieiunauit. At in quadragesima communi quum pueri prefati ducis lacticiniis utebantur, ipsa tum pane et uino contenta. Nolens tamen ab hominibus uideri ieiunans, totam quadragesimam sic cautissime ieiunando transegit quod preter nutricem suam & quasdam ipsius secretarias u ix aliquis alius hoc percipere potuisset. Sic ipsa Jhesu Cristi mortificacionem anhelans circumferre in corpore suo, carnem teneram macerabat, concupiscencias eius loro parsimonie constringendo, ne uiuens in deliciis coram deo mortua censeretur. Elemosinis denique & oracionibus insistendo, intemerate matri Cristi quam sibi patronam elegit, se suamque pudiciciam commendabat, precando deuote ut digna fore posset imitatrix ac socia eius uirginee puritatis. Vnde & annunciacionem dominicam inter ceteras festiuitates quoad uixit ardentissima deuocione colebat, pia meditacione reuoluens quomodo intacta puella rore sancti spiritus fecundata humani generis conceperit ac germinauerit saluatorem, saluo priui!egio uirginali, sola digna nomine uirginis & matris.

---

Vita Agnetis, VITA SORORIS AGNETIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/agnes.html.
