# Vita Sororis Agnetis 1.65-68

Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis, 1.65 to 1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-agnetis/vita-sororis-agnetis/1.65

Mulier quedam coniunx Martini ciuis Pragensis dicti de Egra, diebus pluribus in puerperio laborando, fetum euadere non ualebat. Et mittens ad fratres minores, quibus erat amore Cristi deuota, suppliciter flagitabat ut aliquam rem qua uenerabilis virgo Cristi usa fuit sibi a sororibus impetrarent, quam apud se absque scrupulo consciencie infra tempus egritudinis gestare ualeret. Obtinent dicti fratres unum cingulum, de quo corpus illius post mortem tactum fuit. Quo cum paciens cincta fuisset, inuocando uirginis piissime suffragium, eius interuenientibus meritis ilico infantem peperit, salua prolis & proprii corporis sospitate. Una quedam, nomine Dobroslana, de contrata Slauensi, Pragensis dyocesis, magna matricis infirmitate grauata, & iam pene deficiens pre dolore, diebus & noctibus lamentabiles dabat uoces. Tandem de consilio fratrum minorum misit in Pragam ad sorores, instanter petendo ut sibi de uino in quo propter infirmos assidue rogantes tincte fuerant reliquie uirginis Agnetis, aliquantulum mitterent propter deum. Quod allatum postquam gustasset, recepit omnimodam sanitatem. Nobilis quidam regni Bohemie, nomine Tatzo, habens intra guttur quoddam apostema, petiuit humiliter fratres minores in Praga, ut eum aliquibus reliquiis Sancte Agnetis consignarent. Fratres uero capillos ipsius uirginis in uino intingentes, collum pacientis uino predicto linierunt & residuum bibere suaserunt, consulentes nichilominus quod uotum aliquod ad honorem dei sueque ancille Agnetis uoueret, & pauperibus elemosinas largiretur. Qui cum non solum ea que sibi suasa fuerunt deuote fecisset, sed eciam plura hiis super[ erog ]asset, perfecte curacionis munus adeptus est. Alius multum nobilis dominus Linko de Duba passione squinancie frequenter uexabatur, tam grauiter quod propter doloris uehemenciam linguam supra pectus turpiter exponebat. Cumque nullo medicine remedio eidem posset subueniri, de consilio sororum ordinis Sancte Clare in Praga consanguinearum suarum vinum in quo ossa beate Agnetis lota fuerunt cum deuocione potauit, & nunquam deinceps memoratam pertulit passionem.

---

Vita Agnetis, VITA SORORIS AGNETIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/agnes.html.
