Latin
1.81 to 1.84
Vita Agnetis, Vita Sororis Agnetis 1.81-84
Not analysed yet
Alia soror, nomine Iunka de Bessan, cum sancta Agnetis adhuc staret insepultum, de pollice pedis ipsius, sororibus absentibus unguem precidere uoluit et causa deuocionis seruare. Quod cum facere cepisset, sanguis fortissime cepit manare. Que nimium perterrita, sanguinem panno lineo abstergebat, ita quod magnam partem ipsius dicto sanguine rubricauit, qui postea meritis eximie uirginis multis infirmitatibus extitit remedium salutare. Timens autem predicta soror de prefato fluxu sanguinis nimium reprehendi &turbari, procidit cum alia sorore iuxta feretrum, orans misericordem dominum et uirginem piam ut predictum fluxum sistere dignaretur, quod et factum est. Sunt quidem &alia multa signa que per huius gloriose uirginis merita dominus operari dignatus est, non solum in infirmantibus sed eciam in rebus perditis ut recuperentur adiuuando, et cunctis ad se clamantibus misericorditer sucurrendo. Predicta uero idcirco a me pauca sub compendio sunt transcursa, ut digniores &periciores laudatores occasionem habeant plura si uoluerint ad laudem dei ac huius illustrissime uirginis apponendi. PRECACIO. Eya, uirgo benigna, que in littore celestis patrie secura in stacione letaris, intue minimum ac uilissimum seruorum dei, qui gesta tua gloriosa balbuciendo utrumque depromsi, oculis miseracionis intendas cum ceteris tibi deuotis, ut qui adhuc miseri in mari turbulento uersamur et procellosas eius uoragines corporis ratem trahentes ignoramus an ad soliditatem littoris peruenire possimus, tuis sanctissimis precibus de lacu miserie et de luto fecis educas, ne nos demergat tempestas aque multimoda scilicet tribulacio, neque dampnacionis eterne absorbeat nos profundum. Ora regem maiestatis, cuius nunc iocundissima frueris uisione, ut in fluctibus huius pelagi potenti sua dextera nos gubernare dignetur, quatenus inter Caribdim &Scillam per medium sic tendamus, ut utroque periculo euitato salua naui &mercibus ad portum felicitatis perpetue securi pertingere ualeamus. Quod tuis sacris meritis &precibus ipse nobis prestare dignetur, qui est deus benedictus laudabilis &gloriosus in secula seculorum. Amen.