Latin
2.1 to 2.11
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. ant. 2.1-11
Not analysed yet
Incipit textus eiusdem vite. (1) (I) Temporibus quondam regis Francorum Conradi dux in tota Germania princeps extiterat nomine Otto genere secundum saeculi dignitatem nobilissimus, opibus pollens et cunctos honore precellens, quia virtutibus erat preditus, cuius coniugium veneranda matrona Haduwich subierat moribus non dissimilis. His filie procreantur et tres filii, quos propria parentes educabant nobilitate. Sed divina providentia ad bonum dirigens cuncta, quae disponit, horum unum nomine Heinricum maiori sustulit excellentia, qui, quamvis etate minimus, morum tamen probitate inter ceteros primus enituit. Nam a primevo etatis flore liberius data vivendi potestate omnibus, unde sciri potest ingenium, vitam sapienter instituit cunctos obsequens diligensque cum quibus erat, nemini adversus, nulli se praeponens, mestos consolando ,miseros iuvando et laudem sine invidia et pares inveniebat amicos. Hic licet debito veneraretur honore, specialiter tamen omnibus carus sue mansuetudinis humilitatisque provocante gratia diligentius honorabatur. Cum autem puericia transacta virile robur intraret eiusque tractarent parentes, cuius femine thalamum genere probitateque non disparem adiret, illorum interea pervenit ad aures quandam in monasterio Herevordensi pulcherrimam fuisse puellam nomine Machtildam literalis studio discipline erudiendam ,activa atque contemplativa unde queritur vita, cuius generositas haud minus futuri claruit sponsi. Nam Widikindi ducis Saxonie originem traxit a stirpe, qui quondam demonum captus errore, praedicatorum pro inopia idola adorans christianos constanter persequebatur. Illo autem tempore Karolus Magnus arcem tenens inperii vir christianissimus ,armis strenuus, lege eruditus totusque in fide catholicus et erga dei cultores benivolus ac devotus contra eundem Widikindum bella cum exercitu iniit defendende causa fidei, ut semper contra paganos solebat. Cumque simul convenissent, utrisque placuit principibus, ut ipsi singuli invicem dimicaturi consurgerent et, cui sors victoriam contulisset, ipsi totus exercitus sine dubio pareret. Quibus congressis ac diu multumque concertantibus tandem dominus lacrimis pulsatus christianorum fideli suo bellatori de hoste concessit triumphum, ut fides meruit.