Latin
2.45 to 2.58
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. ant. 2.45-58
Not analysed yet
Hec studiose peragentes, ipsis quoque cenobia construentibus divino animum indulgebant monitu. Qui dum principibus militum sue mentis affectum confabulando intimarent ,illi statim regi suggesserunt dicentes sanctimoniales in Winedhusen intra sepem cenobii clausas Quidilingaburg posse transferri; nam in eodem monasterio principum filie transigunt vitam, quas ibi manere multorum pro penuria displicuit parentibus. (VII) His ergo sermonibus ita dispositis rex solito more venandi Botfelden adiit ibique gravi pestis occupatus est vexatione. Sed cum morbo gravescente solutionem corporis imminere sentiret, inde viam ad Erpesford direxit ,quo cunctos illius ditioni subditos adesse praecipiens de regni statu consilium habere cepit. Venerat et abbatissa iussu regis, quae praedicto preerat cenobio, quam rex eiusque compar prioris non inmemores desiderii praedictas dei famulas in Quidilingaburg transvehi postulabant. Hanc eorum illa peticionem gratanter accipiens et pluribus principum id suadentibus ,ut rex ordinaverat, perfici debere annuit. Finito autem concilio cum populus domum rediret, rex paucis comitantibus Iemelevum adiens presentem deo iubente vitam finivit. Cuius ad exsequias infinitus populorum frequens confluxit numerus; quibus lamentando sequentibus corpus Quidilingaburg usque transvectum honorifice, ut equum erat, sepelierunt. Tunc regina immobilis suum velle cupiens inpleri puellarum catervam illuc transferri admonuit, quod abbatissa primum firmiter negando prohibuit. Sed quid plura? Regina, filio auxiliante scilicet Ottone rege aliisque principibus ,voti compos effecta eandem dehinc cellam magna mentis intentione cuncta, quibus opus erat, ministrando componebat . (5) (VIII) Factum est autem post venerandi mortem Heinrici regis Ottone filio eius seniore regni thronum insidente, praedicta regina in viduitate tante probitatis perstitit, ut vix eam pauci utriusque sexus possent imitari. Prudentis enim erat consilii, mitissima bonis, dura superbis, elemosinis larga, orationibus intenta, cunctis pia indigentibus, eloquio blanda, caritate erga deum et proximum atque continentia permansit pura. Sed omnium malorum excitator, invidus hostis, aderat aliquos de principibus stimulando, qui regi ceterisque suis dicebant filiis hanc plurimam pecuniarum observasse multitudinem, quam representare debuisset.