Latin
2.92 to 2.101
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. ant. 2.92-101
Not analysed yet
Nullus enim dies, nulla fere hora eam a bonis ocio torpentem inveniebat operibus ,festis quoque diebus lectioni vacans se occupabat aut ipsa legendo aut ab aliis audiendo. Cotidianis vero diebus, quibus operari licet, orationi aut psalmodie incumbens, ut semper solebat, manuum tamen instabat operibus. Si quando per totum diem diversis populorum circumclusa sermonibus, ut his evenit, qui regno praesident terreno, hora saltem refectionis stans ante mensam aliquid operis faciebat, priusquam escam gustaret, illud memorans ac dicens: „Qui non vult operari ,nec manducet". (10) (XII) His actibus beatis occupatam in tantum divina provexit clementia, ut etiam domino largiente miraculorum inclaruisset luce. Nam in Quidilingaburg civitate die quadam stans supra montis verticem pauperum in valle vescentem conspexit turmam ministrumque interrogavit, si panis pauperibus datus esset cum ceteris alimentis, et ille respondens dixit: „Minime." Hinc quasi in dispensatoremirata subito pane arrepto, signo crucis manu inpresso, domini invocato nomine, ut ad omnia solebat, de alto proiecit cacumine, qui per saxa volutatus et sepem incolumis cuiusdam pauperis pervenit in sinum; quod, qui aderant, videntes mirati sunt divina id contigisse testantes virtute. Fulgebat et alio in eadem civitate miraculo. Nam cum in ecclesia deo holocaustum offerret, devotissima quedam cervula domestica intra claustrum edomita occulte ampullam vas quoque vini, ut sepe in monasteriis assolet, subripiendo devoravit. Quam praesentes obstupefacti feram cedendo, minando, manibus plaudendo requirere non valebant, donec digna deo regina ori bestie manu porrecta blandis verbis dixisset: „Redde, nostrum est, quod tulisti." Illa dicto cicius hanc, quam hauserat, revomuit ampullam. Quis dubitet supernum dominatorem eius meritis feralem in humanum vertisse sensum? Plurima vero in ea operatus est dominus, que, si per singula notari possent, miranda viderentur; sed intrinsecus magis enituit virtutibus quam forinsecus miraculorum signis.