# Vita Math. reg. post. 2.1-14

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.1 to 2.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.1

Incipit laudabilis vita gloriose regine Mathildis. (1) Temporibus Conradi regis Francorum gloriosi extitit in partibus Germanie dux quidam Otto nomine honestate morum perspicuus et in decernendis rebus providus, clarus nobilitate generis et famosus bellorum triumphis. Cui Hathuwic matrona venerabilis coniugali copulabatur vinculo. Quibus duo gignebantur filii herili forma decorati et ipsos summa nutriebant diligentia, uti exigebat nobilitatis honorificentia. Maior natu vocabatur Thancmarus et alter Heinricus. Is, quamvis esset iunior, probitate morum tamen elucebat altior et ab annis puerilibus intendebat bonis operibus sequens humilitatis vestigia, quibus certissime pervenitur ad culmina virtutum. Omnes, cum quibus erat, haut minus quam se ipsum diligebat; nulli se pretulit nec per vim aliquem oppressit. Puer vero mire claritatis ac amande indolis cum attigisset florentes annos iuventutis, ceperunt inter se tractare parentes, ubi illi desponsarent virginem genere sibi non inferiorem et cuius mos liberalis preclaro iuveni esset persimilis . Interim illorum pervenit ad aures in cenobio Herivordinense egregiam hospitare puellam nomine Mathildam genere nobilem, specie exoptabilem et moribus illustrem, ut cum ava sua abbatissa disceret psalmodialem librum et industrias operum. Hec etiam virgo traxit egregium genus a venerabili viro Witikino, qui in occidentali regione dux fuerat gloriosus , opibus pollens et dignitatis honore multos precellens. Proch dolor, sed errore captus adorabat ydola manu artificum facta Christumque colentibus varios ingerebat cruciatus, quia deerant praedicatores, qui Christum predicarent et incredulos ad fidem converterent. Rex vero Karolus vir christianissimus et erga dei cultores benivolus tunc temporis tenebat arcem principatus. Cum autem prefati ducis comperisset incredulitatem, nimium doluit et congregans omnem suum exercitum iniit bellum contra eundem Witikinum causa defendende fidei et errantem ad salutis viam convertendi. Cumque convenissent et diu inter se certarent amborum milites et ex utraque parte iam deficerent pugnandi vires, placuit principibus, ut rex cum Witikino conferret manus, et, cui Christus victoriam concederet, ipse cum toto exercitu suo regnaret .

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
