# Vita Math. reg. post. 2.155-166

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.155 to 2.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.155

Semper intendebat studio orationis, et quam forti animo se preparavit ad resistendum dyabolo fiducialiter gerens scutum fortitudinis ad expugnandum secularis pelagus temptationis ! Transitoriis enim rebus non implicata Christum solummodo secuta est. Noctis quoque tempore, quando omnibus mos est requiescere, collocavit se in lecto quasi causa dormiendi , ut sic celaret intentionem operis boni, et parumper est dedita sompno, ut potius confortaretur ad serviendum deo. Postquam autem persensit dormire omnes in cubiculo secum pernoctantes, spreto fulgenti stratu clam surrexit atque cubicularem puellam tacita excitavit; exin gressu suspenso exiens cubiculum ecclesiam intravit sancta celebritate ymnorum non stipata turbarum obsequiis, sed incedebat sine humano favore gratia Christi secum comitante; pernox in oratione non cessabat deo servire. Quotienscumque ecclesiam introivit , numquam vacua manu ad altare accessit nec rege vivente nec in viduitate. O quam feliciter consummavit longitudinem noctis in omni studio boni operis et quam familiari voce ad deum clamavit et veniam peccatorum postulavit et qualem cum sanctis animabus meruit habere amicitiam, quibus a Christo imploravit requiem sempiternam! Ante galli cantum totum finiverat psalterium, nisi brevitate noctis impediretur. Sentiens autem tempus appropinquare, quo conveniebat nocturnales laudes celebrari, recessit ad cubiculum cum silentio et nesciente aliquo collocavit se in lecto quasi totam noctem illic dormiendo egisset et nusquam inde pedem movisset. Dato autem signo ad nocturnam haut segnis surrexit et properando iterum intravit ecclesiam divinas laudes auscultans et intento corde orationum instantia desudans. Post nocturnam vero omnibus egressis sola intus mansit ianuis clausis, oculis ac manibus intendens in celum invictum ab oratione non relaxavit spiritum, usque dum aurora lucis umbram depulit noctis . Postea ingressa cubiculum reclinavit se paulisper ad requiescendum, ut lassa membra reficeret, ne in famulatu Christi deficeret. Interim confluxit multitudo pauperum de eius manu acceptura victum et vestitum.

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
