# Vita Math. reg. post. 2.184-194

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.184 to 2.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.184

Cum autem hec et alia istiusmodi pervulgarentur regi Ottoni, graviter commotus totum imperialiter reposcebat, quod sancta dei pauperibus distribuebat, ubique mittens exploratores, qui eius nuntios indigentibus munera portantes exspoliarent et contumeliis affectos remitterent. Hec et hiis similia cum immerito sustineret Christi famula, quod illi videbatur molestius, haut minus gravem iniuriam sibi intulit Heinricus, quem miro affectu amoris cunctis praeposuerat filiis. Ad extremum cogebant eam dotales regiones relinquere et sacro velamine se consignare. O beatam dominam , que in multis temptata, nec tamen temptationi succubuit evicta! Quid creditur illi inesse meroris, dum undique angebatur tanta vi tribulationis? Minus moleste ferret, si Henricus, quem egregie amavit, fratri non concordasset. Impia ergo discordia, que inter ipsos versabatur ab infantia, illos tunc consociavit ad iniquitatem, quos prius prohibuerat fraternam gerere pacem. Contra hec omnia venerabilis regina miram in cunctis exhibuit patientiam et fortem in adversis constantiam; custos oris sui, ne quid proferret incongrui, studiosa ad continue orationis usum, ut vinceret insidias adversantium, immo illata sibi iniuria constantior et psalmiste versiculi non immemor: Dominus michi adiutor est, non timebo, quid faciat mihi homo; leve existimans, quid ferret, tantum ne Christo vilesceret. Nulli maledixit, sed propriis deputavit meritis, quicquid angustie pertulit ab adversantibus filiis; semper retinens in memoria, quod in sacra didicerat scriptura, quia per multas tribulationes et angustias oportet nos introire regnum dei. Si quis autem calumpniam, quam patiebatur, ingemuit ipsa praesente, quasi cupiens merorem ipsius lenire talibus verbis econtra fertur respondisse: „Rex Otto calumpniatur nobis id nostris exigentibus meritis; deus autem sciat illum, qui contra nos excitaverit nostrum amabilem filium Heinricum, cuius solamine speravimus enatare , quicquid nobis accidisset triste; nunc iste adversatur nobis, qui debuit esse consolator. Nequaquam tamen pati possumus , ut quid de eo inclementius dici audiamus, quia nunc a nobis precordialiter diligitur, quamvis inimicus putetur.

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
