Latin
2.207 to 2.217
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.207-217
Not analysed yet
Fatemur, quod peccavimus et iniuste contra vos egimus; propter deum nobis dimittite et a Christo veniam remissionis implorate. Quodlibet supplicium libenter patimur tantum, ut vestra gratia fruamur. Ad hec ut ad nos iter dirigatis, petimus; nos et omnia nostra ditioni vestre subdimus, insuper et restituemus, quicquid vobis iniuste abstraximus. Nil nobis iocundum erit, antequam vos videre contigerit." Beatissima vero regina petitionem filii hylari mente percipiens, quicquid pertulerat adversi, penitus tradidit oblivioni nec diutius distulit, sed iter accelerans in Grona venit. (13) De reconciliatione Ottonis et matris. Cum autem adventus venerabilis regine Mathildis pervulgaretur ad aures regis Ottonis, multo comitatu obviam tendit secum comitante regina Edith. Ut vero primum vidit deo dilectam appropinquare ,ab equo desiliit et propius accedens genu flexo in terram veniam postulavit dicens: „O omne decus nostri decoris et solatium cuiusque laboris, cuius meritis deputabimus regni solium, quod possidemus. Sumite de nobis, quodcumque supplicium vultis, ut nobis tantum liceat redire in gratiam reconciliationis. Iam satis luimus, quicquid contra vos deliquimus ; nam ex illo tempore, quo abscessistis a vestra dotali regione, retroversa est omnis prosperitas belli necnon fracte sunt nostre vires et crebro contra nos praevaluerunt hostes." Contra hec mater venerabilis decoros oculos perfusa lacrimis filio statim prebuit osculum pacis, quasi ab eo nil pertulisset adversitatis et animum supplicantis talibus consolabatur verbis : „Fili mi, nolite contristari; speramus enim vos veniam a domino consequi; nam si nostrorum non exegissent peccaminum merita, vestra ex parte nulla nobis obviassent adversa. Deus autem vobis tribuat indulgentiam per ineffabilem suam misericordiam, qui paratus est misereri cuique penitenti, si commissa perfecte defleverit et postmodum non admiserit." (14) De reconciliatione Heinrici. Comperiens autem Heinricus iuvenis decorus et egregie matri nimium dilectus regem Ottonem suum fratrem tanta satisfactione inclitam sibi reconciliasse matrem, haut minus penitentia compunctus iter tendit ,ubi sanctam dei invenit, et talibus verbis eam est aggressus : „O venerabilis domina et, si fas est dicere, mater karissima ,nos graviter contra maternam vestri dulcedinem deliquisse confitemur; sed nunc veniam postulamus, quam non meremur.