# Vita Math. reg. post. 2.218-229

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.218 to 2.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.218

Attamen obsecramus vos per animam et nomen nostri patris, ut in pristinum vestre gratie gradum nos redire concedatis. Non dubitamus, quin a Christo consequamur veniam remissionis, si vos ex toto corde ignoscitis; quia, ex quo vestri pietatem in iram provocavimus, morbi gravedine nimium periclitati sumus." Quem venerabilis domina ut vidit lacrimantem et pro indulgentia humiliter supplicantem, diutius pati non potuit, sed in hanc vocem celeriter prorupit: „Fili mi Heinrice, noli flere; desiste, fili, desiste! Mater enim tua ex te audire non praevalet haec precantia verba. Propius accede et matri tue osculum prebe! Deus fidelis sit tibi placabilis; nos te diligimus sicut prius, nam non ignoramus, quia te adversum nos excitavit persuasio inimicorum." Haut mora satisfactione tali percepta rex Otto et dux Heinricus sanctam dei introduxerunt dotales regiones et, sicut dignum erat, primam constituebant. Post hec mira inter matrem et filios erat pacis tranquillitas et ad omne bonum unita voluntas: in consolatione pauperum fuerant unanimes, in constructionibus ecclesiarum et monasteriorum concordes. In matre erga filios mira fuit caritas, in filiis obedivit sancta humilitas; et, ut breviter concludatur, perseverabant pacis stabilitate usque ad obitum vite dyabolum conculcantes per caritatem, qui nuper inter ipsos seminaverat litis fomitem. (15) De obitu Edith regine. Interim contigit piam Edith reginam perpetuo victuram praesentem amittere vitam. Rex autem Otto iam provecte etatis simul cum matre ecclesias et monasteria construxit portans pacem et recte iudicans, paternam in cunctis imitatus est pietatem. Post obitum Edith illustris regine tres annos egit in viduitate; cunctis bonis operibus diligenter instabat et sacras lectiones studiose legebat , iamdum multis comprobarat castitate viduitatis et assiduitate oracionis sibi animum esse a coniugali consortio se velle postmodum abstinere. Tunc construxit beatissima regina Mathildis monasterium in Palidi illic congregans turmulam clericorum, quibus larga manu impendebat queque necessaria.

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
