# Vita Math. reg. post. 2.274-287

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.274 to 2.287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.274

Cetera mundi delectamenta respuit et tota intentione divino famulatui tantum intendit deum in omnibus et super omnia diligens et nil eius amori praeponens . Resplenduit in ea aurum iusticie, gemma misericordie , gravitas amabilis, honestas admirabilis, sermo modestus et in suo tempore congrue proferendus. Numquam reticuit, quicquid loqui ydoneum fuit. Peregrinis, viduis et pupillis preerat, sicut mater filiis. In omnibus, que fecit, temperantia iusticie sibi non defuit. (17) Quanta cura elemosinam inpendit egenis. Difficile est enumerari, quantum intendebat venerabilis regina elemosinarum largitati. Bis in die omnigenis ciborum deliciis inopes recreavit, insuper, cum accederet mense regali, praecepit peregrinos et indigentes convocari, illis devote distribuens alimenta , que sibi apponebantur lautissima, credens se pascere Christum sub specie pauperum. Si aderat monasterium, ter superposita mense misit Christo famulantibus et in egritudine decumbentibus, sin autem abfuit monasterium, ceteris indigentibus hec eadem porrexit. Quid autem mirum, quod hominibus larga fuit et benivola, que gallo cotidie ministravit, qui lucem diei nuntiat et quosque fideles ad Christi servitium excitat. Nec etiam oblita est volucrum estivo tempore in arboribus resonantium precipiens ministris sub arbores proicere micas panis, ut, si quis de volucribus suprasedisset, in nomine creatoris illic alimoniam inveniret. Porro, ubicumque iter egit, iuxta currum candelas portari iussit, quas singulis divideret oratoriis, et simul cibos, quibus in itinere obviantes reficeret egenos. Sin autem ita intenderet lectioni vel psalmorum decantationi, ut ipsa praetereuntes videre non posset, aut, si caput sompno inclinaverat, quia in bonis actibus noctem pervigilem ducere solebat, Richburgam sibi ministrantem sanctimonialem praecepit diligenter observare, ut nullus praeteriret pauperum insalutatus vel de suis largitionibus non recreatus. Si vero illa negligente aliquis pertransiit egentium non percipiens alimentum, statim caput elevans de sompno, quasi spiritu prophetie plena, precepit currum stare et egenum , qui transierat, revocare prebens illi victum seu aliud necessarium.

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
