Latin
2.328 to 2.340
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.328-340
Not analysed yet
Quem venerabilis regina gratanter suscepit et amplectens illum brachiis sic ait: „O domine deus omnipotens, gratias tue pietati referimus et laudes ,qui hunc parvum nepotem nobis reservasti incolumem, cuius patrem atra dies mortis abstulit. Sed gratias tibi, qui hoc nomen de nostra generatione delere noluisti. Hunc nobis, quaesumus, salvum reserva, quamdiu velis mortali nos teneri in vita, ut nostrum amabilem filium Heinricum per nomen saltem imitetur et vocem." Tunc et venerabilis regina Adelheit sic ait: „Quam exoptabilis est huius pueri aspectus et quam decorus ad intuendum vultus! Ubi ergo invenietur virgo ,que ei conveniat forma et ingenio? Nos natam habemus parvulam nomine Hemmam; hanc illi reservemus, si deo placet et vobis, ut nobis copuletur hic gener exoptabilis." Econtra Christi famula reticuit et diu in responsione hesitavit. Post hec longa trahens suspiria hec reddidit verba: „Absit, ut de nostra parte vobis eveniat tantum triste; expedit enim filie vestre feliciori se viro adiungere. Hoc nomen tunc solummodo decus habuit, quamdiu dominus noster Heinricus vixit. Postquam autem in posteros venit, numquam infortunio caruit. Quid dicimus de angustiis et tribulationibus, quas sustinuit pater ipsius? Sed enim adhuc in divina dispositione est, quid huic debeat accidere. Speramus autem hoc nomen non excidere de genere nostro, priusquam aliquis parvulus nepos oriatur de eiusdem pueri semine, qui sublimetur regali dignitate." Quis autem dubitet electe Christi famule prophetiam in christianissimo rege Heinrico nunc esse impletam, qui sine vi et armis suscepit culmen regiminis et tranquillitate pacis nunc tenet honorem dignitatis? O rex Heinrice merito laudande, induc etiam atque etiam menti tue prophetiam insignis regine et cognosce te tante dignitatis ascendisse solium per ipsius interventum et meritum. Dominus deus omnipotens, qui te elegit et sine vi culmen honoris concessit, tribuat tibi copiam benedictionis sue coronetque te corona iusticie, faciat te blandum iustis et terribilem impiis, quatinus iusticiam sectantes per lenitatis mansuetudinem corrobores et errantes per iusticie districtionem terrifices.