# Vita Math. reg. post. 2.426-436

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.426 to 2.436. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.426

Illa vero respondens ait: „Quid vobis, deo dilectissima, potest superesse? Omnia vestra in necessitates pauperum sunt distributa." At illa: „Ubi sunt", inquit, „pallia , que nostre sepulture iussimus abscondenda? Illa nobis praesententur, ut nostro nepoti in pignus amoris donentur; nam ipse prior nobis hiis indiget, ut putamus, quia iter difficillimum est incepturus. Semper enim versatur in dubio, quo se vertat instabilis fortune conditio vel ad quos labores miseros pertrahat homines. Cum autem noster obitus eveniret, hoc proverbium in nobis potest adimpleri, quod ore vulgi dici solet: Propinqui sepe invenient nuptialem vestem et lugubrem ." Interim, dum hec loqueretur regina, venit abbatissa afferens pallia; at illa hec accipiens dedit episcopo et ait: „Hec munera nostri sint munimenta." Et cum hec accepisset episcopus , gratias egit et eam benedicens recessit. Conversus autem ad circumstantes cum silentio sic locutus est: „Hinc in Radulveroth tendimus et unum ex clericis nostris hic relinquimus, ut, si domine nostre obitus eveniat, cito ad nos redeat et nobis annuntiet, ut iterum veniamus et decenti honore corpus terre commendemus." Regina vero caput erigens, quasi episcopus haec ad se dixisset, „Non est opus", inquit, „ut hic relinquatur, sed vobiscum potius proficiscatur; vos illo plus indigetis in comitatu vestri itineris. Ite in pace Christi, quocumque voluntas ipsius decreverit." (25) De obitu episcopi. Episcopus autem inde in Radulveroth pergens ibique medicinalem accipiens potionem subitanea morte defungitur. Euntes autem nuntii hec in Quitilingoburc indicabant. Cum autem omnes dubitarent, qualiter hec regine indicarentur, ne infirmitatis eius asperitas adaugeretur , venerabilis Christi famula quasi spiritu prophetie illustrata lacrimabiliter subridens ait: „Quid intra vos murmuratis et cur triste malum nos celare desideratis? Novimus enim Wilhelmum episcopum de hoc mundo migrasse et hoc est magnus cumulus infirmitatis nostre.

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
