Latin
2.437 to 2.446
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.437-446
Not analysed yet
Precipite signa ecclesie pulsari et pauperes congregari, ut elemosinas accipiant, quae pro anima eius ad deum intercedant." Post hec duodecim dies mortalis vite spiritum duxit. (26) Qualiter suos consolata sit. Sancto autem sabbato, in quo Christi famula recessura erat a seculo, ut primum persensit lucescere, omnes in cubiculo secum commorantes admonuit de sompno surgere, ut presbyteros et sanctimoniales convocarent et, que agenda essent, agerent. Cum ergo innumera utriusque sexus multitudo conveniret, precepit sancta dei nulli introitum prohiberi. Igitur omnibus introgressis salutaribus monitis illos instruxit dicens: „Servite domino in timore et exultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus, et pereatis de via iusta. Declinate a malo et facite bonum, ut in extrema hora vestre anime ab insidiis dyaboli eripiantur et eterna vobis praemia a deo donentur." Post hec praecepit, ut omnes exirent in pace Christi, nisi qui necessaria sibi essent ministraturi. Tunc ad se vocavit suam neptulam abbatissam Mathildam filiam Ottonis imperatoris salutaria illi dans monita, ut esset pia et humilis, prudens et cauta ac sibi commissum gregem custodiret et ut monasterium raro egrederetur, ne secularibus dedita a Christi servitio impediretur . Dedit etiam ei in manum computarium, in quo nomina defunctorum scripta erant procerum; commendavit illi domini sui regis Heinrici animam, commendavit et suam et omnium fidelium, quorum memoriam recolebat. Novissime autem Richburc abbatissa mesta processit et genu flexo in terram pedes regine lacrimando amplectitur ita inquiens: „Domina mi karissima, cui relinquitis congregationem desolatam, super quam me indignam constituistis abbatissam? Difficile michi est servare gregem commissum, quia vestrum aberit subsidium." Sancta vero regina super hec verba totis visceribus commota dixit: „Summo vos commendamus defensori; non relinquimus vos alienis, sed filio nostro Ottoni aliisque nepotibus nostris." At illa ait: „Versatur nobis, domina, in dubio, quo se vertat animus illorum".