# Vita Math. reg. post. 2.447-462

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.447 to 2.462. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.447

Cum ergo abbatissa amare fleret et consolationis verba expeteret, regina merorem eius lenire cupiens ait: „Quo spes nostra tendenda, quo animus noster dirigendus, nisi ad deum? Primum quaerite regnum dei et iusticiam eius et hec omnia aditientur vobis. Credimus filium nostrum Ottonem prioris promissi haut immemorem vobis impendere solamen. Quicumque autem possessionem ecclesiasticam ex nostra parte vestre necessitati traditam iniusta despoliatione scindit vel comminuit, provideat, quid deo respondeat; econtra vero quisquis muniat vel augeat, a deo fideli remuneratore dignam mercedem recipiat". (27) Qualiter obierit. Post hec verba precepit presbiteros et sanctimoniales propius accedere, ut eius confessionem audirent et sibi a deo remissionem postularent. Quo facto iussit missam celebrari et corpus Christi sibi afferri, ut per sacri mysterii communionem securius evaderet callidi hostis lesionem . Hiis omnibus rite peractis sibi astantes admonuit, ut psalmos vigilanter decantarent et evangelium legerem, usque dum anima iussu dei de corpore discederet. Post hec nullum verbum protulit, sed oculis elevatis et manibus expansis animo et spiritu in celum intendit. Appropinquante autem hora nona iussit cilicium humo poni et corpus moribundum supra collocari propriis manibus cinerem imponens capiti: „Non decet", inquit, „christianum nisi in cilicio et cinere mori". Deinde sancte crucis se muniens signaculo cum pace et requie obdormivit in domino secundo Idus Martii. Ut rectissime potuit investigari, anima sancte dei egressa est de corpore in ipsa hora diei, qua semper consuetudinem habuit pauperes recreare in nomine domini diebus quadragesime. Cum autem corpus lavissent et ad ecclesiam detulissent, venerunt nuntii regine Gerburgis filie venerabilis domine Mathildis afferentes pallium auro intertextum aptum cooperire loculum . Tunc electe Christi famule prophetia in omnibus fuit adimpleta et de transmigratione archiepiscopi Wilhelmi et veste lugubri. (28) De sepultura eius. Igitur sepelierunt corpus in basilica sancti Servatii iuxta sepulchrum regis Henrici cum magno honore, ubi ipsa decreverat requiescere et diem iudicii exspectare .

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
