Latin
2.463 to 2.472
Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.463-472
Not analysed yet
Ergo discessit de corpore nobilis genere, nobilior moribus et sanctitate, senex et plena dierum, omnibus suis posteris bonum relinquens exemplum. Cum honore enim presentem vitam duxerat et cum honore de mundo migrabat et, quicquid temporaliter vixerat, in bonis operibus consummabat. Non est enim mortua credenda, cui, ut speratur, reddita est iusticie corona, quia temporaliter vivens omnes desideravit salvos esse et neminem de grege Christi perire; in profectu cuiusque hylaris, in adversitate autem pertristis, erga omnes pia et compassibilis exceptis vitiis, quibus non compassio sed rectitudo debetur. Multorum festivitates sanctorum in ecclesia celebrantur ,quorum meritis non impar est, ut speramus, et a quorum societate non separabitur in eterna beatitudine. Vere fuerat dignum templum, in quo dominus habitaverat, ieiuniis castigatum, orationibus refectum, puritate mundatum. Sed quid de eius laude digne potest dici? Dominus in illa laudetur et ipsa in domino, ipse enim est laus ipsius. Cuius laus ab eius ore numquam recessit, cui est honor et gloria, decus et imperium in secula saeculorum. Amen. Explicit vita gloriose regine Mathildis.