# Vita Math. reg. post. 2.68-80

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.68 to 2.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.68

Quis etiam dubitet, ut rege nesciente electa Christi famula talia posset agere ? Ipse etenim bene intelligebat, sed quasi se nescire simulabat , quia veraciter noverat cuncta eius opera bona existere et utrisque prodesse. Igitur faciles illi consensus prebuit ad omnia, que desideravit, nam sua voluntas a deo incipiebat et in deo cepta finiebat. Quicquid mundus delectabile habuit, pene totum pro amore Christi contempsit: divitias non concupivit , paupertatem non timuit, eius manus semper larga fuit pauperibus et ab elemosina eroganda raro inveniebatur vacua. Numquam quis ad illam accessit dolens, qui non abiret gaudens , et, quisquis illam egens adiit, impetravit, quod voluit. Sin autem quempiam intellexit aliqua vi opprimi aut pro scelere criminis carcere includi seu populari examine deputari morti , nichil habuit hylaritatis, antequam reconciliavit exacerbationem regis. Si quando abscessit non exaudita, id provocante vulgari sententia rex secum tacitus ingemuit, quod petentis votum non implendo perturbavit et sepe egressus a iudicio, quasi ipsam mulcendo, arbitris reliquit discutienda, queque fuerant legaliter punienda; et ecclesiam ingressus seu aliquo bono opere detentus illud evangelicum sollicita mente adimplevit , quod Christi famula suis auribus sedulo infudit: „Nolite iudicare et non iudicemini; in quo enim iudicio iudicaveritis , iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis". (6) De procreatione liberorum suorum. Deus autem omnipotens sibi servientes numquam derelinquens clementer inspexit bona opera regis Heinrici et beatissime Mathildis atque illis multiplicavit excellentiam nobilissimae prolis. Beatus etiam partus, qui in utroque sexu enituit pulcherrimus , nec particulatim comprehenditur nec penitus reticetur . Otto preclarus ante regalem dignitatem procreatus natu fuerat maximus, forma insignis et moribus illustris. Heinricus autem in regali solio natus iunior fuit annis, sed haut inferior excellentia probitatis. Huic nimirum tanta inerat pulchritudo, ut tunc temporis vix posset alicui comparari viro.

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
