# Vita Math. reg. post. 2.81-94

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post., 2.81 to 2.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.81

In fiducia et armis patri fuerat consimilis, in omni autem tolerantia adversitatis caute observabat vestigia inclite genitricis et propter hec specialiter dilectus sancte dei; quasi esset unicus illius, confovens eum omnibus deliciis ceteris in amore praeposuit filiis atque desideravit ipsum regno potiri post obitum incliti regis Heinrici, si permissu dei voluntas illius posset adimpleri. Hinc etiam venit puero prima labes mali et ob hoc Otto egregius contra fratrem parumper est commotus talique modo inter ipsos crescebat invidia et lis assidua . Bruno vero etate minimus, sed honestate morum haut infimus, in annis puerilibus scolastice deditus censure divino famulatui insudabat dietenus. Sed enim insignis gloria parentum de filiis iam prohibet prolixitatem sermonum, quia remeandum est ad vitam Heinrici regis et beatissime regine Mathildis. Quorum probitas enumerari non potest sicut dignum est. Ambo fuerant fortunati et merito laude sunt digni, nam illorum promeruerat virtus, quicquid boni nunc resplendet in nepotibus. O beati, qui non solum fuerant in carne coadunati, sed in animo uno et spiritu ad omne opus bonum prompti! Inerat illis unus amor in Christo, equa coadunatio in bono, deo placens voluntas et recta peragendi facultas, par dilectio in proximos, equalis compassio in subiectos. O beatum virum, in cultu divini famulaminis studiosum, et egregiam mulierem, quae totis visceribus diligebat Christum regem! Non ergo est dubitandum, quin dei gratia nunc perceperint premium virginitati proximum, quia in ipsis regnavit castitas coniugalis, nec tamen defuit continentia laudabilis. In cunctis eorum actibus resplenduit modestie virtus, merito fuerant rectores regni talibus a deo virtutibus munerati. Beati existunt et eterne beatitudinis requiem possidebunt; pro quibus ipse elemosine exorant, quas larga manu indigentibus tribuebant, quamdiu in mortali vita manebant . Quid plura? Quanto sublimiorem ascenderant dignitatis gradum, tanto devotiorem Christo impendebant famulatum .

---

Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip.
