Latin
1.108 to 1.111
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.108-111
Not analysed yet
De Diversorum Discretione Xeniorum Sancto Revelata Viro Diali Gratia EODEM in tempore Conallus, episcopus Culerathin, collectis a populo Campi Eilni pene innumerabilibus xeniis, beato viro hospitium praeparavit, post condictum supra memoratorum regum, turba prosequente multa, revertenti: proinde sancto advenienti viro xenia populi multa, in platea monasterii strata, benedicenda assignantur. Quae cum benedicens aspiceret, xenium alicujus opulenti viri specialiter demonstrans, Virum, ait, cujus est hoc xenium, pro misericordiis pauperum, et ejus largitione, Dei comitatur misericordia. Itemque aliud discernit inter alia multa xenium, inquiens, De hoc ego xenio viri sapientis et avari nullo modo gustare possum, nisi prius veram de peccato avaritiae poenitudinem egerit. Quod verbum cito in turba divulgatum audiens, accurrit Columbus filius Aidi conscius, et coram Sancto flexis genibus poenitentiam agit, et de cetero avaritiae abrenunciaturum se promittit, et largitatem cum morum emendatione consecuturum. Et jussus a Sancto surgere, ex illa hora est sanatus de vitio tenacitatis. Erat enim vir sapiens, sicuti Sancto in ejus revelatum erat xenio. Ille vero dives largus, Brendenus nomine, de cujus xenio paulo superius dictum est, audiens et ipse Sancti verba de se dicta, ingeniculans ad pedes Sancti, precatur ut pro eo ad Dominum Sanctus fundat precem: qui, ab eo primum pro quibusdam suis objurgatus peccatis, poenitudinem gerens, de cetero se emendaturum promisit; et sic uterque de propriis emendatus et sanatus est vitiis. Simili scienta Sanctus et alio tempore xenium alicujus tenacis viri, inter multa cognovit xenia, Diormiti nomine, ad Cellam Magnam Deathrib in ejus adventu collecta. Haec de beati viri prophetica gratia, quasi de plurimis pauca, in hujus libelli textu primi caraxasse sufficiat. Pauca dixi, nam hoc de venerabili viro non est dubitandum quod valde numerosiora fuerint quae in notitiam hominum, sacramenta interius celata, venire nullo modo poterant, quam ea quae, quasi quaedam parva aliquando stillicidia, veluti per quasdam rimulas alicujus pleni vasis ferventissimo novo distillabant vino. Nam sancti et apostolici viri, vanam evitantes gloriam, plerumque in qunatum possunt interna quaedam arcana, sibi intrinsecus a Deo manifestata, celare festinant. Sed Deus nonnulla ex eis, velint nolint ipsi, divulgat, et in medium quoquo profert modo, videlicet glorificare volens glorificantes se Sanctos, hoc est, ipsum Dominum, cui gloria in secula seculorum.