Latin
1.18 to 1.23
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.18-23
Not analysed yet
Caput 7: De Bellorum Fragoribus Longe Commissorum Beati Prophetia Viri POST bellum Cule Drebene, sicut nobis traditum est, duobus transactis annis, quo tempore vir beatus de Scotia peregrinaturus primitus enavigavit, quadam die, hoc est, eadem hora qua in Scotia commissum est bellum quod Scotice dicitur Ondemone, idem homo Dei coram Conallo rege, filio Comgill, in Brittannia conversatus, per omnia enarravit, tam de bello commisso, quam etiam de illis regibus quibus Dominus de inimicis victoriam condonavit: quorum propria vocabula Ainmorius filius Setni, et duo filii Maic Erce, Domnallus et Forcus. Sed et de rege Cruithniorum, qui Echodius Laib vocitabatur, quemadmodum victus, currui insidens evaserit, similiter Sanctus prophetizavit. De Bello Miathorum ALIO in tempore, hoc est post multos a supra memorata bello annorum transcursus, cum esset vir sanctus in Ioua insula, subito ad suum dicit ministratorem Diormitium, Cloccam pulsa. Cujus sonitu fratres incitati ad ecclesiam, ipso sancto praesule praeeunte, ocius currunt. Ad quos ibidem flexis genibus infit: Nunc intente pro hoc populo et Aidano rege Dominum oremus; hac enim hora ineunt bellum. Et post modicum intervallum egressus oratorium, respiciens in coelum inquit, Nunc barbari in fugam vertuntur; Aidanoque, quamlibet infelix, tamen concessa victoria est. Sed et de numero de exercitu Aidani interfectorum, trecentorum et trium virorum, vir beatus prophetice enarravit. Caput 8: De Filiis Aidani Regis Sancti Columbae Prophetia ALIO in tempore ante supra dictum bellum Sanctus Aidanum regem interrogat de regni successore. Illo se respondente nescire quis esset de tribus filiis suis regnaturus, Arturius, an Echodius Find, an Domingartus, Sanctus consequenter hoc profatur modo: Nullus ex his tribus erit regnator; nam in bellis cadent ab inimics trucidandi: sed nunc si alios juniores habes ad me veniant, et quem ex eis elegerit Dominus regem, subito super meum irruet gremium. Quibus accitis, secundum verbum Sancti Echodius Buide adveniens in sinu ejus recubuit. Statimque Sanctus eum osculatus benedixit, et ad patrem ait: Hic est sperstes, et rex post te regnaturus, et filii ejus post eum regnabunt. Sic omnia post, suis temporibus, plene adimpleta sunt. Nam Arturius et Echodius Find, non longo post temporis intervallo, Miatorum superius memorato in bello, trucidati sunt. Domingartus vero in Saxonia bellica in strage interfectus est: Echodius autem Buide post patrem in regnum successit.