# Liber Primus 1.24-29

Vita Sancti Columbae, Liber Primus, 1.24 to 1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-primus/1.24

De Domnallo Filio Aido DOMNALLUS filius Aido, adhuc puer, ad sanctum Columbam in Dorso Cete per nutritores adductus est: quem intuens percuctatur inquiens, Cujus est filius hic quem adduxistis? Illis respondentibus, Hic est Domnallus filius aido, qui ad te ideo perductus est, ut tua redeat benedictione ditatus. Quem cum Sanctus benedixisset, continuo ait, Hic post super omnes suos fratres sperstes erit, et rex valde famosus; nec unquam in manus inimicorum tradetur, sed morte placida, in senectute, et intra domum suam, coram amicorum familiarium turba, super suum morietur lectum. Quae omnia secundum beati vaticinium viri de eo vere adimpleta sunt. De Scandlano Filio Colmani EODEM tempore Sanctus, et in eodem loco, ad Scandlanum, filium Colmani, apud Aidum regem in vinculis retentum, visitare eum cupiens, pergit; ipsumque cum benedixisset, confortans ait: Fili, nolis contristari, sed potius laetare et confortare: Aidus enim rex, apud quem vinculatus es, de hoc mundo te praecedet; et, post aliqua exilii tempora, triginta annis in gente tua rex regnaturus es. Iterumque de regno effugaberis, et per aliquot exulabis dies; post quos, a populo reinvitatus, per tria regnabis brevia tempora. Quae cuncta juxta vaticinationem Sancti plene expleta sunt. Nam post triginta annos de regno expulsus, per aliquod exulavit spatium temporis: sed post a populo reinvitatus, non, ut putabat, tribus annis, sed ternis regnavit mensibus; post quos continuo obiit. De Duobus Aliis Regnatoribus, Qui Duo Nepotes Muiredachi Vocitabantur, Baitanus Filius Maic Erce et Echodius Filius Domnail, Beati Prophetatio Viri ALIO in tempore, per asperam et saxosam regionem iter faciens, quae dicitur Artdamuirchol, et suos audiens comites Laisranum utique, filium Feradachi, et, Diormitium ministratorem, de duobus supra memoratis regibus in via sermocinari, haec ad eos verba depromit: O filioli quare inaniter de his sic confabulamini? nam illi ambo reges, de quibus nunc sermocinamini, nuper ab inimicis decapitati disperierunt. In hac quoque die aliqui de Scotia adventantes nautae haec eadem vobis de illis indicabunt regibus. Quod venerabilis viri vaticinium eadem die de Hibernia navigatores, ad locum qui dicitur Muirbolc Paradisi pervenientes, supra scriptis ejus binis comitibus, et in eadem navi cum Sancto navigantibus, de iisdem interfectis regibus expletum retulerunt.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba1.html.
