# Liber Primus 1.30-35

Vita Sancti Columbae, Liber Primus, 1.30 to 1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-primus/1.30

De Oingusio Filio Aido Commani Sancti Prophetia Viri HIC namque de patria cum aliis duobus fratribus effugatus, ad Sanctum in Britannia peregrinantem exul venit; cuique benedicens, haec de eo prophetizans sancto promit de pectore verba: Hic juvenis, defunctis ejus ceteris fratribus superstes remanens, multo est regnaturus in patria tempore; et inimici ejus coram ipso cadent; nec tamen ipse unquam in manus tradetur inimicorum; sed morte placida, senex, inter amicos morietur. Quae omnia juxta Sancti verbum plene sunt adimpleta. Hic est Oingusius cujus cognomentum Bronbachal. Prophetia Beati Viri De Filio Dermiti Regis Qui Aidus Slane Lingua Nominatus Est Scotica ALIO in tempore, cum vir beatus in Scotia per aliquot demoraretur dies, ad supradictum Aidum, ad se venientem, sic prophetice locutus ait, Praecavere debes, fili, ne tibi a Deo totius Hiberniae regni praerogativam monarchiae praedestinatam, parricidali faciente peccato, amittas: nam si quandoque illud commiseris, non toto patris regno, sed ejus aliqua parte in gente tua, brevi frueris tempore. Quae verba Sancti sic sunt expleta secundum ejus vaticinationem. Nam post Suibneum filium Columbani dolo ab eo interfectum, non plus, ut fertur, quam quatuor annis et tribus mensibus regni concessa potitus est parte. De Rege Rederco Filio Tothail, Qui In Petra Cloithe Regnabit, Beati Viri Prophetia ALIO idem in tempore hic, ut erat sancti viri amicus, aliquam ad eum occultam per Lugbeum Mocumin legationem misit, scire volens si ab inimicis esset trucidandus, an non. At vero Lugbeus, a Sancto interrogatus de eaodem rege, et regno, et populo, et respondens, quasi misertus, dicit, quid de illo inquiris misero, qui qua hora ab inimicis occidatur, nullo modo scire potest? Sanctus tum deinde profatur, Nunquam in manus tradetur inimicorum, sed in sua, super plumatiunculam, morietur domo. Quod Sancti de rege Roderco vaticinium plene adimpletum est: nam juxta verbum ejus in domo sua morte placida obiit.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba1.html.
