Latin
1.36 to 1.41
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.36-41
Not analysed yet
Caput 9: De Duobus Pueris, Quorum Unus, Juxta Verbum Sancti, In Fine Hebdomadis Obiit, Prophetia Sancti ALIO in tempore duo quidam plebei ad Sanctum in Ioua commorantem insula deveniunt; quorum unus, Meldanus nomine, de filio suo qui praesens erat Sanctum interrogat, quid ei esset futurum. Cui Sanctus sic profatur: Nonne sabbati dies hodierna est? filius tuus sexta feria, in fine morietur septimanae, octavaque die, hoc est, sabbato, hic sepelietur. Alter proinde plebeus, nomine Glasdercus, et ipse de filio quem ibidem secum habuit nihilominus interrogans, talem Sancti audit responsionem: Filius tuus Ernanus suos videbit nepotes et in hac insula senex sepelietur. Quae omnia, secundum verbum Sancti, de pueris ambobus, suis plene temporibus sunt expleta. Caput 10: De Colcio, Aido Draigniche Filio, A Nepotibus Fechureg Orto; Et De Quodam Occulto Matris Ejus Peccato, Prophetia Sancti ALIO in tempore, supramemoratum Colgium, apud se in Ioua commorantem insula, Sanctus de sua interrogat genitrice, si esset religiosa, an non. Cui ipse inquiens ait, Bene moratam, et bonae famae, meam novi matrem. Sanctus tum sic prophetice profatur, Mox, Deo volente, ad Scotiam profectus, matrem diligentius de quodam suo pergrandi peccato interroga occulto, quod nulli hominum confiteri vult. qui, haec audiens, obsecutus, ad Hiberniam emigravit. Proinde mater, ab eo studiose interrogata, quamlibet primule infitiens, tamen suum confessa est peccatum, et juxta Sancti judicationem, poenitudinem agens, sanata, de se quod Sancto manifestatum est valde mirata est. Caput 11: COLGIUS vero, ad Sanctum reversus, per aliquot dies apud eum commoratus, de fine sui interrogans temporis, hoc a Sancto audit responsum: In tua, quam amas, patria primarius alicujus ecclesiae per multos eris annos; et si forte aliquando tuum videris pincernam in coena amicorum ludentem, hauritoriumque in gyro per collum torquentem, scito te mox in brevi moriturum. Quid plura? Haec eadem beati viri prophetatio sic per omnia est adimpleta, quemadmodum de Colgio eodem est prophetata.