Latin
1.4 to 1.6
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.4-6
Not analysed yet
Sed et hoc etiam non praetereundum videtur, quod ejusdem beati viri per quaedam Scoticae linguae laudum ipsius carmina, et nominis commemorationem, quidam, quamlibet scelerati laicae conversationis homines et sanguinarii, ea nocte qua eadem decantaverant cantica, de manibus inimicorum qui eamdem eorumdem cantorum domum circumsteterant sint liberati; qui flammas inter et gladios et lanceas incolumes evasere, mirumque in modum pauci ex ipsis, qui easdem sancti viri commemorationes, quasi parvi pendentes, canere noluerant decantationes, in illo aemulorum impetu soli disperierant. Hujus miraculi testes non duo aut tres, juxta legem, sed etiam centeni, et eo amplius, adhiberi potuere. Non tantum in uno, aut loco, aut tempore, hoc idem contigisse comprobatur, sed etiam diversis locis et temporibus in Scotia et in Britannia, simili tamen et modo et causa liberationis, factum fuisse, sine ulla ambiguitate exploratum est. Haec ab expertis uniuscujusque regionis, ubicumque res eadem simili contigit miraculo indubitanter didicimus. Sed, ut ad propositum redeamus, inter ea miracula quae idem vir Domini, in carne mortali conversans, Deo donante, perfecerat, ab annis juvenilibus coepit etiam prophetiae spiritu pollere, ventura praedicere, praesentibus absentia nuntiare; quia quamvis absens corpore, praesens tamen spiritu, longe acta pervidere poterat. Nam, juxta Pauli vocem, Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Unde et idem vir Domini sanctus Columba, sicut et ipse quibusdam paucis fratribus, de re eadem aliquando percunctantibus, non negavit, in aliquantis dialis gratiae speculationibus totum etiam mundum, veluti uno solis radio collectum, sinu mentis mirabiliter laxato, manifestatum perspiciens speculabatur. Haec de sancti viri hic ideo enarrata sunt virtutibus, ut avidior lector breviter perscripta, quasi dulciores quasdam praegustet dapes: quae tamen plenius in tribus inferius libris, Domino auxiliante, enarrabuntur. Nunc mihi non indecenter videtur, beati viri, licet praepostero ordine, prophetationes effari, quas de sanctis quibusdam et illustribus viris, diversis prolocutus est temporibus.