Latin
1.76 to 1.79
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.76-79
Not analysed yet
Caput 29: De Gallano Filio Fachtni Qui Erat In Dioecesi Colgion Filii Cellaig QUADAM itidem die Sanctus, in suo sedens tuguriolo, Colcio eidem, lectitanti juxta se, prophetizans ait, Nunc unum tenacem primarium de tuae praepositis dioeceseos daemones ad inferna rapiunt. At vero hoc audiens Colcius tempus et horam in tabula describens, post aliquot menses ad patriam reversus, Gallanum filium Fachtni eodem horae momento obiise, ab accolis ejusdem regionis percunctatus, invenit, quo vir beatus eidem a daemonibus raptum enarravit. Beati Prophetatio Viri De Findchano Presbytero, Illius Monasterii Fundatore Quod Scotice Artchain Nuncupatur, In Ethica Terra ALIO in tempore supra memoratus presbyter Findchanus, Christi miles, Aidum cognomento Nigrum, regio genere ortum, Cruthinicum gente, de Scotia ad Britanniam sub clericatus habitu secum adduxit, ut in suo apud se monasterio per aliquot peregrinaretur annos. Qui scilicet Aidus Niger valde sanguinarius homo et multorum fuerat trucidator; qui et Diormitium filium Cerbulis, totius Scotiae regnatorem, Deo auctore ordinatum, interfecerat. hic itaque idem Aidus, post aliquantum in peregrinatione transactum tempus, accito episcopo, quamvis non recte, apud supradictum Findchanum presbyter ordinatus est. Episcopus tamen non est ausus super caput ejus manum imponere, nisi prius idem Findchanus, Aidum carnaliter amans, suam capiti ejus pro confirmatione imponeret dexteram. Quae talis ordinatio cum postea sancto intimaretur viro, aegre tulit: tum proinde hanc de illo Findchano et de Aido ordinato formidabilem profatur sententiam, inquiens, Illa manus dextra quam Findchanus, contra fas, et jus ecclesiasticum, super caput filii perditionis imposuit, mox computrescet, et post magnos dolorum cruciatus ipsum in terram sepelienda praecedet; et ipse post suam humatam manum per multos superstes victurus est annos. Ordinatus vero indebite Aidus, sicuti canis, ad vomitum revertetur suum, et ipse rursum sanguilentus trucidator existet, et ad ultimum lancea jugulatus, de ligno in aquam cadens, submersus morietur. Talem multo prius terminum promeruit vitae, qui totius regem trucidavit Scotiae. Quae beati viri prophetia de utroque adimpleta est; nam presbyteri Findchani dexter per pugnum putrefactus in terram eum praecessit, in illa sepultus insula quae Ommon nuncupatur: ipse vero, juxta verbum Sancti Columbae per multos post vixit annos. Aidus vero Niger, solummodo nomine presbyter, ad sua priora reversus scelera, dolo lancea transfixus, de prora ratis in aquam lapsus staneam, disperiit.