# Liber Primus 1.80-81

Vita Sancti Columbae, Liber Primus, 1.80 to 1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-primus/1.80

De Quodam Sancti Solamine Spiritus Monachis in Via Laboriosis Misso INTER has praedicabiles prophetici spiritus prophetationes non ab re videtur etiam de quadam spiritali consolatione nostris commemorare literulis, quam aliquando sancti Columbae monachi, spiritu ejus ipsis in via obviante, sentiebant. Alio namque in tempore, fratres, post messionis opera, vespere ad monasterium redeuntes, et ad illum pervenientes locum qui Scotice nuncupatur Cuuleilne, qui utique locus inter occidentalem Iouae insulae campulum et nostrum monasterium medius esse dicitur, mirum quid et inconsuetum singuli sibi sentire videbantur: quod tamen alius alii intimare nullo modo audebat. Et sic per aliquot dies eodem in loco, eademque vespertina sentiebant hora. Fuit autem iisdem in diebus sanctus Baitheneus inter eos operum dispensator, qui sic ad ipsos alia die est prolocutus, inquiens, Nunc, fratres, confiteri debetis singuli si aliquod in hoc medio loco inter messem et monasterium inconsuetum et inopinatum sentitis miraculum. Unus tum ex eis senior, Juxta tuam, ait, jussionem, quod mihi hoc in loco ostensum est dicam; nam et in his praetereuntibus dieculis, et nunc etiam, quandam miri odoris fragrantiam ac si universorum florum in unum sentio collectorum; quendam quoque quasi ignis ardorem, non poenalem, sed quodammodo suavem: sed et quandam in corde insuetam et incomparabilem infusam laetificationem, quae me subito mirabiliter consolatur, et in tantum laetificat ut nullius maeroris, nullius laboris, meminisse possim. Sed et onus quod meo, quamvis grave, porto in dorso, ab hoc loco usque quo ad monasterium pervniatur, quomodo nescio, in tantum relevatur, ut me oneratum non sentiam. Quid plura? Sic omnes illi messores operarii de se singillatim profitentur per omnia sensisse, sicuti unus ex eis coram enarraverat, singulique simul flexis genibus a sancto postularunt Baitheneo ut ejusdem miri solaminis causam et originem, quod et ipse, sicut et ceteri sentiebant, illis ignorantibus, intimare procuraret. Quibus consequenter hoc dedit responsum, Scitis, inquiens, quod noster senior Columba de nobis anxiae cogitet, et nos ad se tardius pervenientes aegre ferat nostri memor laboris, et idcirco quia corporaliter obviam nobis non venit, spiritus ejus nostris obviat gressibus, qui taliter nos consolans laetificat. Quibus auditis verbis, ingeniculantes, cum ingenti gratulatione, expansis ad coelum manibus, Christum in sancto venerantur et beato viro.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba1.html.
