# Liber Primus 1.82-85

Vita Sancti Columbae, Liber Primus, 1.82 to 1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-primus/1.82

Sed et hoc silere non debemus quod ab expertis quibusdam de voce beati psalmodiae viri indubitanter traditum est. Quae scilicet vox venerabilis viri in ecclesia cum fratribus decantantis, aliquando per quatuor stadia, hoc est, quingentos passus, aliquando vero per octo, hoc est, mille passus, incomparabili elvata modo audiebatur. Mirum dictu! nec in auribus eorum qui secum in ecclesia stabant vox ejus modum humanae vocis in clamoris granditate excedebat. Sed tamen eadem hora qui ultra mille passuum longinquitatem stabant, sic clare eandem audiebant vocem, ut illos quos canebat versiculos etiam per singulas possent distinguere syllabas: similiter enim ejus vox in auribus prope et longe audientium personabat. Sed hoc de voce miraculum beati viri non semper, sed raro, accidisse comprobatur; quod tamen sine Divini Spiritus gratia nullo modo fieri potuisset. Sed et illud non est tacendum quod aliquando de tali et incomparabili vocis ejus sublevatione juxta Brudei regis munitionem accidisse traditur. Nam ipse Sanctus cum paucis fratribus extra regis munitionem dum vespertinales Dei laudes ex more celebraret, quidam Magi, ad eos propius accedentes, in quantum poterant, prohibere conabantur, ne de ore ipsorum divinae laudis sonus inter Gentiles audiretur populos. Quo comperto Sanctus quadragesimum et quartum psalmum decantare coepit, mirumque in modum ita vox ejus in aere eodem momento instar alicujus formidabilis tonitrui elvata est, ut et rex et populus intolerabili essent pavore perterriti. Caput 30: De Quodam Divite Qui Lugudius Clodus Vocitabatur ALIO in tempore, cum in Scotia per aliquot Sanctus demoraretur dies, alium currui insidentem videns clericum, qui gaudenter peragrabat Campum Breg; primo interrogans de eo quis esset, hoc ab amicis ejusdem viri de eo accipit responsum, Hic est Lugudius Clodus, homo dives et honoratus in plebe. Sanctus consequenter respondens inquit, Non ita video; sed homuncio miser et pauper, in die qua morietur, tria apud se vicinorum praetersoria in una retentabit maceria, unamque electam de vaccis praetersoriorum occidi jubebit sibi, de cujus cocta carne postulabit aliquam sibi partem dari, cum meretrice in eodem lectulo cubanti. De qua utique particula morsum accipiens, statim ibidem strangulabiter et morietur. Quae omnia, sicuti ab expertis traditur, juxta Sancti propheticum adimpleta sunt verbum.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba1.html.
