Latin
1.86 to 1.91
Vita Sancti Columbae, Liber Primus 1.86-91
Not analysed yet
Caput 31: De Nemano Filio Gruthriche Sancti Prophetia HUNC enim cum Sanctus de malis suis corriperet, parvipendens Sanctum subsannabat. Cui respondens vir beatus ait, In nomine Domini, Nemane, aliqua de te veridica loquar verba. Inimici tui reperient te in eodem cum meretrice cubantem cubiculo, ibidemque trucidaberis. Daemones quoque ad loca poenarum tuam rapient animam. Hic idem Nemanus, post aliquot annos, in uno cum meretrice lectulo repertus in regione Cainle, juxta verbum Sancti, ab inimicis decapitatus, disperiit. Caput 32: De Quodam Presbytero Sancti Viri Prophetatio ALIO in tempore Sanctus, cum in Scotiensium paulo superius moraretur memorata regione, casu Dominica die ad quoddam devenit vicinum monasteriolum quod Scotice Tioit vocitatur. Eadem proinde die quendam audiens presbyterum sacra eucharistiae mysteria conficientem, quem ideo fratres, qui ibidem commanebant, ad missarum elegerant peragenda sllemnia, quia valde religiosum aestimabant, repente hanc formidabilem de ore profert vocem, Munda et immunda pariter nunc permisceri cernuntur, hoc est, munda sacrae oblationis mysteria per immundum hominem ministrata, qui in sua interim conscientia aliquod grande occultat facinus. Haec qui inerant audientes tremefacti nimis obstupuere. Ille vero de quo haec dicebantur verba coram omnibus peccantiam compulsus est suam confiteri. Chrisique commilitones, qui in ecclesia Sanctum circumstantes occulta cordis audierant manifestantem, divinam in eo scientiam cum magna admiratione glorificarunt. Caput 33: De Erco Fure Mocudruidi Qui In Coloso Insula Commanebat Sancti Prophetizatio Viri ALIO in tempore Sanctus in Ioua commanens insula, accitis ad se binis de fratribus viris, quorum vocabula Lugbeus et Silnanus, eisdem praecipiens dixit, Nunc ad Maleam transfretate insulam, et in campulis mari vicinis Ercum quaerite furacem; qui nocte praeterita solus occulte de insula Coloso perveniens, sub sua feno tecta navicula inter arenarum cumulos per diem se occultare conatur, ut noctu ad parvam transnaviget insulam ubi marini nostri juris vituli generantur et generant; ut de illis furenter occisis edax valde furax suam replens naviculam, ad suum repedet habitaculum. Qui haec audientes, obsecuti, emigrant, furemque in locis a Sancto praesignatis absconsum reperiunt, et ad Sanctum, sicut illis praeceperat, perduxerunt. Quo viso Sanctus ad eum dicit, Quare tu res alienas, divinum transgressus mandatum, saepe furaris? Quando necesse habueris, ad nos veniens necessaria accipies postulata. Et haec dicens praecipit verveces occidi, et pro phocis dari misero furaci, ne vacuus ad sua remearet. Et post aliquantum tempus Sanctus, in spiritu vicinam furis praevidens mortem, ad Baitheneum eo in tempore praepositum commorantem in Campo Lunge mittit, ut eidem furi quoddam pingue pecus et sex modios novissima mittat munera. Quibus a Baitheneo, sicut Sanctus commendaverat, transmissis, ea die inventus est morte subita praeventus furax misellus, et in exequiis ejus transmissa expensa sunt xenia.