# Liber Secundus 1.15-20

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus, 1.15 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-secundus/1.15

Caput 7: De Petra Salis A Sancto Benedicta, Quam Ignis Absumere Non Potuit ALIO itidem in tempore, Colgu filius Cellachi postulatam a Sancto pertram salis benedictam accipit, sorori et suae nutrici profuturam, quae ophthalmiae laborabat valde gravi languore. Talem eulogiam eadem soror et nutricia de manu fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit; casuque post aliquantos contigit dies, ut idem viculus, cum supradictae domuncula feminae, flamma vastante, totus concremaretur. Mirum dictu, illius parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa benedictio, post totam ambustam domum, stans illaesa permansit; nec ignis ausus est attingere binales, in quibus talis pendebat salis petra, sudes. Caput 8: De Librario Folio Sancti Manu Descripto, Quod Aqua Corrumpi Non Potuit ALIUD miraculum aestimo non tacendum, quod aliquando factum est per contrarium elementum. Multorum namque transcursis annorum circulis post beati ad Dominum transitum viri, quidam juvenis de equo lapsus in flumine, quod Scotice Boend vocitatur, mersus et mortuus, viginti sub aqua diebus permansit; qui, sicuti sub ascella, cadens, libros in pelliceo reconditos sacculo habebat, ita etiam post supra memoratum dierum numerum est repertus, sacculum cum libris inter brachium et latus continens; cujus etiam ad aridam reportato cadavere, et aperto sacculo, folium sancti Columbae sanctis scriptum digitulis, inter aliorum folia librorum non tantum corrupta sed et putrefacta, inventum est siccum et nullo modo corruptum, ac si in scriniolo esset reconditum. De Alio Miraculo In Re Simili Gesto ALIO in tempore, hymnorum liber septimaniorum sancti Columbae manu descriptus, de cujusdam pueri de ponte elapsi humeris, cum pelliceo in quo inerat sacculo, in quodam partis Laginorum fluvio submersus cecidit. Qui videlicet libellus, a Natalitio Domini usque ad Paschalium consummationem dierum in aquis permanens, postea in ripa fluminis a feminis quibusdam ibidem deambulantibus repertus, ad quendam Iogenanum presbyterum, gente Pictum, cujus prius juris erat, in eodem, non solum madefacto, sed etiam putrefacto, portatur sacculo. Quem scilicet sacculum idem Iogenanus asperiens, suum incorruptum libellum invenit, et ita nitidum et siccum, ac si in scrinio tanto permansisset tempore, et nunquam in aquas cecidisset. Sed et alia de libris manu sancti Columbae caraxatis similia ab expertis indubitanter didicimus in diversis acta locis: qui scilicet libri, in aquis mersi, nullo modo corrumpi potuere. De supra memorato vero Iogenani libro a viris quibusdam veracibus et perfectis bonique testimonii, sine ulla ambiguitate, relationem accepimus; qui eundem libellum, post tot supradictos submersionis dies, candidissimum et lucidissimum considerarunt.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba2.html.
