# Liber Secundus 1.21-25

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus, 1.21 to 1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-secundus/1.21

Haec duo, quamlibet in rebus parvis peracta, et per contraria ostensa elementa, ignem scilicet et aquam, beati testantur honorem viri, et quanti et qualis meriti apud habeatur Dominum. Caput 9: De Aqua Quae Sancto Orante Ex Dura Producta Est Petra ET quia paulo superius aquatici facta est mentio elementi, silere non debemus etiam alia miracula, quae per Sanctum Dominus ejusdem in re, licet diversis temporibus et locis, creaturae peregit. Alio namque in tempore, cum Sanctus in sua conversaretur peregrinatione, infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti; et quia in vicinis aqua non inveniebatur locis, Sanctus, ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit, et post orationem surgens, ejusdem rupis frontem benedixit; de qua consequenter aqua abundanter ebulliens fluxit; in qua continuo infantem baptizavit. De quo etiam baptizato haec, vaticinans, intulit verba, inquiens, Hic puerulususque in extremam longaevus vivet aetatem; in annis juvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, et deinceps Christianae usque in exitum militiae mancipandus, in bona senectute ad Dominum emigrabit. Quae omnia eidem viro juxta Sancti contigerunt vaticinium. Hic erat Lugucencalad, cujus parentes fuerant in Artdaib Muirchol, ubi hodieque fonticulus, sancti nomine Columbae pollens, cernitur. Caput 10: De Alia Maligna Fontana Aqua Quam Vir Beatus In Pictorum Regione Benedixit ALIO in tempore, vir beatus, cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de alio fonte divulgari famam, quem quasi deum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur. Ob quae omnia seducti gentiles divinum fonti deferebant honorem. Quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes magi, quos saepe ipse confusos et victos a se repellebat, valde gavisi sunt, scilicet putantes eum similia illius nocuae tactu aquae passurum. Ille vero imprimis elevata manu sancta, cum invocatione Christi nominis, manus lavat et pedes; tum deinde cum sociis de eadem, a se benedicta, bibit. Ex illaque die daemones ab eodem recesserunt fonte, et non solum nulli nocere permissus est, sed etiam, post Sancti benedictionem et in eo lavationem, multae in populo infirmitates per eundem sanatae sunt fontem.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba2.html.
