Latin
1.26 to 1.29
Vita Sancti Columbae, Liber Secundus 1.26-29
Not analysed yet
Caput 11: De Beati Viri In Mari Periculo, Et Tempestatis Eo Orante Subita Sedatione ALIO in tempore, vir sanctus in mari periclitari coepit; totum namque vas navis, valde concussum, magnis undarum cumulis fortiter feriebatur, grandi undeique insistente ventorum tempestate. Nautae tum forte Sancto, sentinam cum illis exhaurire conanti, aiunt, Quod nunc agis non magnopere nobis proficit periclitantibus; exorare potius debes pro pereuntibus. Quo audito, aquam cessat amaram exinanire, hininglas; dulcem vero et intentam precem coepit ad Dominum fundere. Mirum dictu, eodem horae momento, quo Sanctus, in prora stans, estensis ad coelum palmis, Omnipotentem exoravit, tota aeris tempestas et maris saevitia, dicto citius sedata, cessavit, et statim serenissima tranquillitas subsecuta est. Qui vero navi inerant, obstupefacti, cum magna admiratione, referentes gratias, glorificaverunt Dominum in sancto et praedicabili viro. Caput 12: De Alio Ejus In Mari Simili Periculo ALIO quoque in tempore, saeva nimis insistente et perculosa tempestate, sociis, ut pro eis Sanctus Dominum exoraret, inclamitantibus; hoc eis dedit responsum, dicens, Hac in die non est meum pro vobis in hoc periculo constitutis orare, sed est abbatis Cainnichi, sancti viri. Mira dicturus sum. Eadem hora sanctus Cainnichus, in suo conversans monasterio, quod Latine Campulus Bovis dicitur, Scotice vero Ached-bou, Spiritu revelante Sancto, supradictam sancti Columbae interiore cordis aure vocem audierat; et cum forte post nonam coepisset horam in refectorio eulogiam frangere, ocius deserit mensulam, unoque in pede inhaerente calceo, et altero pro nimia festinatione relicto, festinanter pergit hac cum voce ad ecclesiam, Non est nobis nunc temporis prandere quando in mari periclitatur navis sancti Columbae. Hoc enim momento, ipse hujus nomen Cainnichi ingeminans commemorat, ut pro eo et sociis periclitantibus christum exoret. Post haec illius verba oratorium ingressus, flexis genibus paulisper oravit; ejusque orationem exaudiente Domino, illico tempestas cessavit, et mare valde tranquillum factum est. Tum deinde sanctus Columba, Cainnichi ad ecclesiam properationem in spiritu videns, quamlibet longe conversantis, mirabiliter hoc de puro pectore profert verbum, dicens, Nunc cognovi, O Cainniche, quod Deus tuam exaudierit precem; nunc valde nobis proficit tuus ad ecclesiam velox cum uno calceamento cursus. In hoc itaque tali miraculo amborum, ut credimus, oratio cooperata est Sanctorum.