Latin
1.34 to 1.37
Vita Sancti Columbae, Liber Secundus 1.34-37
Not analysed yet
Caput 15: De Repulsione Daemonis Qui In Lactario Latitabat Vasculo ALIO in tempore, quidam juvenis, Columbanus, nomine, Nepos Briuni, ad januam tugurioli subito perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic idem, post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum salutare manu elevata depinxit, quod illico valde concussum est, gergennaque operculi, per sua bina foramina retrusa, longius projecta est, operculum terra tenus cecidit, lac ex majore mensura in solum defusum est. Juvenculus vas, cum parvo quod remanserat lactis, super fundum in terra deponit, genua suppliciter flectit. Ad quem Sanctus, Surge, ait, Columbane, hodie in tua operatione negligenter egisti, daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi, impresso Dominicae crucis signo, ante infusionem lactis, non effugasti: cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens, tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Huc ergo ad me proprius vasculum, ut illud benedicam, approxima. Quo facto, Sanctus semivacuum quod benedixerat vas, eodem momento divinitus repletum repertum est; parvumque quod prius in fundo vasis remanserat, sub sanctae manus benedictione, usque ad summam citius excreverat. Caput 16: De Vasculo Quod Quidam Maleficus Nomine Silnanus Lacte De Masculo Bove Expresso Repleverat HOC in domo alicujus plebeii divitis, qui in monte Cainle commorabatur, Foirtgirni nomine, factum traditur. Ubi cum Sanctus hospitaretur, inter rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta judicatione judicavit: unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit: quod Sanctus, non ut illa confirmaret maleficia, fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit; et hac cum sententia benedixit dicens, Modo probabitur non esse hoc verum, quod putatur, lac, sed daemonum fraude, ad decipiendos homines, decoloratus sanguis: et continuo lacteus ille color in naturam versus est propriam, hoc est, in sanguinem. Bos quoque, qui per unius horae momentum, turpi macie tabidus et maceratus, erat morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.