# Liber Secundus 1.46-49

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus, 1.46 to 1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-secundus/1.46

Caput 21 DE quodam viro divite tenacissimo, nomine Uigenio, qui sanctum Columbam despexerat nec eum hospitio recepit, hanc e contrario protulit prophetalem sententiam, inquiens, Illius autem avari divitiae, qui Christum in peregrinis hospitibus sprevit, ab hac die paulatim imminuentur, et ad nihilum redigentur; et ipse mendicabit; et filius ejus cum semivacua de domo in domum perul discuret; et, ab aliquo ejus emulo securi in fossula excussorii percussus, morietur. Quae omnia de utroque, juxta sancti prophetiam viri, plene sunt expleta. Caput 22: De Columbano Aeque Plebeio Viro, Cujus Pecora Admodum Pauca Vir Sanctus Benedixit; Sed Post Illius Benedictionem Usque Ad Centenarium Creverunt Numerum ALIO quoque tempore, vir beatus quadam nocte, cum apud supra memoratum Columbanum tunc temporis inopem, bene hospitaretur, mane primo Sanctus, sicuti superius de Nesano commemoratum est, de quantitate et qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat. Qui interrogatus, Quinque, ait, tantummodo habeo vacculas; quae, si eas benedixeris, in majus crescent. Quas illico, a Sancto jussus, adduxit, similique modo, ut supra de Nesani quinis dictum est vacculis, et hujus Columbani boculas quinales aequaliter benedicens, inquit, Centenas et quinque, Deo donante, habebis vaccas, et erit in filiis et nepotibus tuis florida benedictio. Quae omnia, juxta beati viri prophetationem, in agris et pecoribus ejus et prole, plenissime adimpleta sunt; mirumque in modum numerus a Sancto prefinitus supra memoratis ambobus viris, in centenario vaccarum et quinario expletus numero, nullo modo superaddi potuit: nam illa, quae supra praefinitum excedebant numerum, diversis praerepta casibus, nusquam comparuerant, excepto eo quod aut in usus proprios familiae, aut etiam in opus eleemosynae, expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in ceteris, virtutis miraculum et prophetia simul aperte ostenditur: nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba2.html.
