# Liber Secundus 1.7-10

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus, 1.7 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-sancti-columbae/liber-secundus/1.7

Caput 3: De Segete Post Medium Aestatis Tempus Seminata, Et In Exordio Augusti Mensis, Sancto Orante, Messa, In Ioua Conversante Insula ALIO in tempore Sanctus suos misit monachos ut de alicujus plebeii agellulo virgarum fasciculos ad hospitium afferent construendum. Qui cum ad Sanctum, oneraria repleta navi de supradictis virgularum materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium ejusdem causa dispendii valde contristatum; Sanctus consequenter praecipiens dicit, Ne ergo illum scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra. Quibus ad plebeium, Findchanum nomine, juxta Sancti jussionem, missis, et coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, it, Quomodo post medium aesteum tempus seges seminata, contra hujus naturam terrae, proficiet? Marita e contra, Fac, ait, secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcumque ab eo postulaverit. Sed et qui missi sunt simul hoc addiderunt dicendo, Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens, Homo ille in omnipotentia Dei confidat: seges ejus, quamvis de mense Junio duodecim premissis diebus seminata, in principiis Augusti mensis metetur. Obsequitur plebeius arando et seminando; et messem, quam supradicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio Augusti mensis maturam, juxta verbum Sancti, messuit in loco terrae qui dicitur Delcros. Caput 4: De Morbifera Nube, Et Plurimorum Sanitate ALIO itidem in tempore, cum Sanctus in Ioua commoraretur insula, sedens in monticulo qui Latine Munitio Magna dicitur, videt ab aquilone nubem densam et pluvialem, de mari die serena obortam: qua ascendente visa, Sanctus ad quendam de suis juxta se monachum sedentem, nomine Silnanum, filium Nemani-don Mocusogin, Haec nubes, ait, valde nocua hominibus et pecoribus erit; hacque die velocius transvolans super aliquantam Scotiae partem, hoc est, ab illo rivulo qui dicitur Ailbine usque ad Vadum Clied, pluviam vespere distillabit morbiferam, quae gravia et purulenta humanis in corporibus, et in pecorum uberibus, nasci faciet ulcera; quibus homines morbidi et pecudes, illa venenosa gravitudine usque ad mortem molestati, laborabunt. Sed nos eorum miserati subvenire languoribus, Domino miserante, debemus. Tu ergo, Silnane, nunc mecum descendens de monte, navigationem praepara crastina die, vita comite et Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine benedicto, quo in aqua intincto, homines ea conspersi, et pecora, celerem recuperabunt salutem. Quid moramur? Die crastina, his quae necessaria erant citius praeparatis, Silnanus, accepto de manu Sancti pane bendicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus, a se eadem emigranti hora, addit hoc consolatorium verbum, dicens, Confide, fili, ventos habebis secundos et prosperos die noctuque, usque dum ad illam pervenias regionem quae dicitur Ard Ceannachte, ut languentibus ibidem celerius cum salubri subvenias pane. Quid plura? Silnanus, verbo obsecutus Sancti, propsera et celeri navigatione, auxiliante Domino, ad supra memoratam perveniens partem illius regionis, plebem de qua Sanctus praedixerat devastatam nubis praedictae morbifera reperiit pluvia superpluente, citius praecurrentis. Inprimisque bis terni viri in eadem mari vicina domo reperti in extremis morte positi appropinquante, ab eodem Silnano aqua benedictionis aspersi, in eodem die opportunius sanati sunt. Cujus subitae sanationis rumor, per totam illam, morbo pestilentiore vastatam, regionem cito divulgatus, omnem morbidum ad sancti Columbae legatum invitavit populum; qui, juxta Sancti mandatum, homines et pecora pane intincta benedicto aqua conspersit, et continuo plenam recuperantes salutem, homines, cum pecudibus salvati, Christum in sancto Columba cum eximia gratiarum actione laudarunt. In hac itaque suprascripta narratione, ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur; hoc est, gratia prophetationis de nube, et virtutis miraculum in aegrotantium sanitate. Haec per omnia esse verissima, supradictus Silnanus, Christi miles, sancti legatus Columbae, coram Segineo abbate et ceteris testatus est senioribus.

---

Vita Sancti Columbae, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/columba2.html.
