Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat2, Book 1, Chapter 4
Vitruvius Pollio, On Architecture 1.4.5
Not analysed yet
Quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab îs regionibus, quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. namque e principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.